Roman numeral 10000 CC DD.svg

The Lord of the Rings

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Tres Annuli regibus Alfis sub caelis
Septem dominis Nanis in lapidosis domibus
Novem Mortalibus Hominibus ad necem damnatis
Unus Obscuro Domino in obscuro solio ejus
In Mordoris Terra quo umbrae jacent
Unus Anulus ut omnes regat, Unus Anulus ut omnes inveniat
Unus Anulus ut omnes inducat et in tenebris obligat
In Mordoris Terra quo umbrae jacent"

The Lord of the Rings[1] (Latine 'Dominus Anulorum') est fabula in sex libris Anglice ab Iohanne Ronaldo Reuel Tolkien scripta annoque 1954 ab Allen & Unwin edita. Ex tribus partibus constat: The Fellowship of the Ring (Anuli Communitas), The Two Towers (Duo Turones), The Return of the King (Regis Reditus).

Tolkien etiam linguas Quenyam et Sindarin, linguas alforum, invenit.

Petrus Jackson fabulam annis 2001, 2002, et 2003 in pelliculas convertit: Dominus Anulorum (series pellicularum).

De Domini Anulorum fabula[recensere | fontem recensere]

Domini Anulorum fabula est de Anulo, quem Sauron, Dominus Ater, confecit, ut omnes populos Terrae Mediae subigeret. Anulo deleto simul morietur Dominus Ater, cuius potestas in anulo nitatur. Qua de causa Anulus perdendus est, quod tantum in flammis Montis Fati fieri potest. Comites igitur novem Mago Gandalfe duce in Mordorem, quibus in finibus Dominus Ater imperat, iter faciunt, ut Frodo, quem Anuli portatorem creaverunt, officio Anuli flammis montis perdendi fungi possit.

Inscriptio Anuli Unius.

In anulo, qui Anulus Unus vocatur, inscriptum est:

Ash nazg durbatulûk, ash nazg gimbatul,
ash nazg thrakatulûk, agh burzum-ishi krimpatul.

Haec est inscriptio Anuli, quae ex Lingua Atra Mordoris, quam Sauron finxit, in Linguam Latinam conversa significat

  • Unus Anulus ut omnes regat, Unus Anulus ut omnes inveniat Unus Anulus ut omnes inducat et in tenebris obligat

Liber I[recensere | fontem recensere]

Hobbit Frodo Baggins (Frodo Saccitus), cum amicis suis Samwise Gamgee (Samsagax Gamgi ?), Meriadoc Brandybuck (Meriadoc Brandibuc), et Peregrin Took (Peregrinus Tuuc), portat Anulum Unum de Suzate per Bree-terra ad Karningulem. In taberna Breeis hobbites conveniunt Aragornem hominem, qui eos ducit Karningulem. Nazgûl servi Sauronis eos persequuntur.

Liber II[recensere | fontem recensere]

Hobbites in Karningule advenerunt. Elrundus alfus dominus Karningulis Frodonem sanat. In concilio Elrundis Communitas Anuli creatur: hobbites Frodo Baggins, Samwise Gamgee, Meriadoc Brandybuck, et Peregrin Took, Gandalf magus, Legolas alfus, Gimli nanus, et homines Aragorn et Boromir.

Communitas it ad terras australes, et transit Montes Nebulosos per Moriam, antiqua nanorum domus. Per itinerem, Gandalf occidit adversus Balrog. In Lothlóriene regnum Alfae Galadrielis, acquiescit, et deinde currit australis fluvio Anduine. Iuxta partes boreales regnorum Gondor et Rohan Communitas separatur, in Amon Hen.

Liber III[recensere | fontem recensere]

Regnum humanum Rohan pugnat adversus magum Sarumanum Album. Aragorn, Legolas et Gimli persequunt Uruk-Hai per quos Meriadoc et Peregrinus capti sunt. Isti orces Isengardis occidentur a Rohanis equitatus Eomere duce, sed Meriadoc et Peregrinus fugerunt in Fangornis silva, in qua Silvabarbus, vetus Ent, vocat Concilium Entium, qui incedere adversus Isengardem constituunt. Interim, Aragorn, Legolas et Gimli Gandalvem, factum Gandalvem Album, repperiunt. Ad Edoram, Aureum Castellum Theodinis Regis Rohani, qui, postquam sanatus est Gandalve, ducit duram pugnam contra Uruk-Hai Sarumanis et Homines Nationis Dunnis, in Castello Helmis Gurgicis.

Liber IV[recensere | fontem recensere]

Frodo et Sam eunt ad Mordorem. Gollum ducit illos trans Mortuorum Paludes, ad Nigram Portam. Clausa, itinerem Cirith Ungolis capiunt. In Ithilia, Faramir frater Boromiris illos auxiliat. Sed in Cirith Ungole latet antiqua terror, Arachne. Frodo captus est ab orcis, sed Sam Anulum servavit.

Liber V[recensere | fontem recensere]

Bellum Anuli. Sauron invadit Gondorem et obsidet Minas Tirithem.

Exercitus Gondoris et Rohanis pugnant adversus exercitus Sauronis in Proelio Pelennoris. Denethor praefectus Gondoris fit insanus et se caedit. Théoden Rex Rohanis necatur. Éowyn Rohanis et Meriadoc Brandybuck Suzatis necant Regem-magum Angmaris. Exercitus Gondoris et Rohanis vincunt, et impetunt Nigram Portam, sed vires Sauronis non fines habeunt.

Liber VI[recensere | fontem recensere]

Exercitus Hominum Gondoris et Rohanis pugnat adversus exercitus Sauronis in Proelio Portae Atrae. Anulus Unus deletur in Monte Fati et Sauron moritur. Exercitus Hominum vincunt.

Aragorn nominatur Rex Arnoris et Gondoris et Arweni filia Elrondis nubit. Eomer Rex Rohanis fit. Eowyn nubit Faramir, dominus et domina Ithilienis fiunt. Hobbites reveniunt ad Suzatem. Duo anni post Bellum Anuli Frodo et Bilbo eunt ad Amanem cum Elronde, Galadriele, et Gandalfe.

Personae[recensere | fontem recensere]

Comitatus Anuli:

Alii:

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Exstat re vera conversio Latina ex parte facta, quae titulo Dominus Anulorum utitur, quaeque hoc in situ interretiali inveniri potest: eldalie.ch .: Dominus Anulorum :. apud www.eldalie.ch.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]