Jump to content

Lingua Ucrainica

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Lingua Ucrainica
українська мова
IPA: [ [ukraˈjinʲsʲka ˈmɔʋa] ]
Taxinomia:
Locutores: 45 000 000
Sigla: 1 uk, 2 ukr, 3 ukr
Status publicus
Officialis Ucraina
Transtyria (Moldova)
Privata Russia, Kazachstania, CFA,Moldavia, Brasilia, Hungaria, Canada, Ruthenia Alba et aliae
Litterae:
Scriptura: Cyrillica
Procuratio: Nationalis Academia Scientiarum Ucrainae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Ucrainica[1] (Ucrainice: українська мова, ukrajins'ka mova) est lingua Ucrainorum, ex linguis Indoeuropaeis, sub familia Slavica subsummata. Cum lingua Russica et lingua Ruthenica Alba, Slavicum orientale format.

Lingua Ucrainica

Lingua Ucrainica tantum in Ucraina primaria, ibi lingua publica est. Etiam est lingua natalis nonnullorum hominum in Russia, Kazachstania, Canada, Ruthenia Alba, et aliis terris.

Basis abecedarii linguae Ucrainicae, quod 33 litteras habet, est abecedarium Cyrillicum.

Alphabetum Ucrainicum varias formas translitterationis in abecedarium Latinum habet.

Litterae Cyrillicae А а Б б В в Г г Ґ ґ Д д Е е Є є Ж ж З з И и І і Ї ї Й й К к Л л М м
Varians latinizationis A a B b V v H h G g D d E e Je je Ž ž Z z Y y I i Ji ji J j K k L l M m
Litterae Cyrillicae Н н О о П п Р р С с Т т У у Ф ф Х х Ц ц Ч ч Ш ш Щ щ Ь ь Ю ю Я я
Varians latinizationis N n O o P p R r S s T t U u F f Kh kh C c Č č Š š Šč šč ' Ju ju Ja ja
Sonus Lingua Ucrainica

Nomina substantiva linguae Ucrainicae habent:

  • tria genera: masculinum, femininum, neutrum
  • duos numeros: singularis et pluralis
  • septem casus: nominativus, genetivus, dativus, ablativus (instrumentalis), accusativus, locativus, vocativus
  • quattuor declinationes

Adiectivi in lingua Ucrainica duos numeros, septem casus, et in numero singulari tria genera habent.

In lingua Ucrainica sunt:

  • pronomina personalia: tres personae, duo numeri, sex casus (sine vocativo); in persona tertia numeri singularis sunt tria genera
  • pronomen reflexivum: quinque casus (sine nominativo et vocativo) habet
  • pronomina possessiva: tres personae, tria genera, in personis prima et secunda sunt duo numeri et sex casus
  • pronomina determinativa
  • pronomina demonstrativa: duo numeri, sex casus, in numero singulari etiam tria genera
  • pronomina interrogativo-relativa: "хто" ("quis") et "що" ("quid") habent sex casus; pronomen "чий" ("cuius") etiam habet duo numeros et tria genera in numero singulari
  • pronomina negativa
  • pronomina indefinita

Numeralia linguae Ucrainicae sunt:

  • cardinalia: sex casus habent; numeralia "один" ("unus"), "два" ("duo"), et certa alia genera habent
  • ordinalia: tria genera et sex casus habent, modo adiectivorum declinantur.

Verba in lingua Ucrainica habent:

  • quinque tempora: praesens, praeteritum, plusquamperfectum, futurum simplex, futurum compositum
  • tres personas
  • tres modi: indicativus, imperativus, et coniunctivus
  • duo genera: activum et passivum
  • duos aspectus: imperfectivus et perfectivus
  • duos numeros
  • 'duas coniugationes

In numero singulari temporis praeteriti plusquamperfectique, verba linguae Ucrainicae habent generum formas masculinas, femininas, et neutras.

Infinitivi, participia, et gerundii linguae Ucrainicae non coniugantur.

Positio verborum communis in sententiis linguae Ucrainicae est subiectum ante praedicatum ante obiectum, sed ordo verborum in hac lingua relative non pergravis est, quia relationes verborum per flexiones monstratur.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]