Harry Potter and the Prisoner of Azkaban

E Vicipaedia
-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Harry Potter and the Prisoner of Azkaban[1] (anno 1999 editus) est tertius seriei de Harrio Pottero liber, ab Ioanna Rowling scriptus. Agitur de tertio Harrii Potteri anno scholastico, cum Sirius Niger sceleratus e carcere Azkabani fugitus eius caput petere videatur. Anno 2004, pellicula eiusdem nominis ab Alfonso Cuarón directa publicata est.

Actio (brevis)[recensere | fontem recensere]

Harrius initio libri fractionis legis non incantandi causa e materterae domo fugit. In Hemaxosticho Hogvartensi, J. K. Rowling scriptrix figuram novam introducit, quibus praesentibus Harrius animo linquitur, quae "Dementor" appellatur. Sirius Niger, captivus Azkabani, e vinculis fugisse et Harrium interficere velle dicitur. Harrius Sirium parentes suos non solum bene cognovisse, sed etiam Duci Voldemorti dedidisse comperit. Libro paene finito, Harrius immo historiam veram invenit: Sirius profecto non proditor parentum eius sed verus amicus familiae erat. Harrio Pottero avunculus benignus fit.

Actio (longa)[recensere | fontem recensere]

In feriis aestivis, amita Margerita[2] familiam Dursley horribilem visitat. Quoniam Harrius iam in anno tertio scholae est, ei in Hogsmeadam, vicus scholae Hogvartensi propinquus, ire licet; pro ea re autem formula cum signo permissionis parentum opus est. Avunculus Vernon, Harrii vicarius post mortem parentum, Harrium signum solum dare vult, si iste in sermone cum amita Magerita benignus est. Sed cum Magerita parentes Harri insultet, is eam furiosissime incantat, quam ob rem Vernon eum signum non dat. Harrius ex domo avunculi fugit.

Harrius lupum cum oculo rubro in via videt. Tum Laophorium apparet, quod The Knight Bus (Latine Equetis Laophorium aut Laophorium Nocturnum) nominatur. Ille eum pro mugglibus invisibiliter ad cortinam gustam transportat. Dominus Vislius, pater amici sui Ronaldus, Harrium Sirio Nigro[3] monet: Iste e phylaca magorum nomine "Azkaban" fugit, ut Harrium, ut putatur, interficere possit. Olim Sirius Niger sodalis Ducis Voldemortis Voldemorte victo ulciscendi cupidus tredecim Muggles et unum magum interfecit, qua de causa ad Azkaban damnatum est. Dominus Visilius Harrium Sirium Nigrum non quaerere promittere vult, at Harrius iam in Agmen Hogvartense ire debet, antequam hoc facere potest.

In Agmine Hogvartensi, Harrius Herminam amicam occurrit, quae in Angiportu Diagonio cattum nomine Crookshanks (Latine forsitan Varus) vendit. Etiam magistrum novum pro professione Defensio Contra Arte Magica Occulta (magister anni antecedentis, Gilderoy Lockhart, omnium rerum ei notarum oblitus est, quia non consulte semet incantavit): Remus Lupin, videt. J. K. Rowling Dementores introducit, monstra nigra et magna, qua Sirium Nigrum invenire volens perscrutantur. Dementores omnem felicitatem hominis rapiunt et hominem pessima momenta vitae suae iterum transigere faciunt. Harrius, qui interfectionem parentium suorum iterum transigit, debilis fit, si ii subsunt. Lupin ex somno expergiscitur Harrioque ut auxilium ut medicus det.

Novo anno scholae inceptavit, Harrius primam lectionem de auguria cum magistra Sybill Trewlaney (Latine conversus Sybilla Trelavnia) habet. Magistra mortem eius semper vaticinitur. Hermina per totum annum scholasticum torquem possidet, qui Reversor Temporis (Time Turner) appellatur, et cum quo tempore reverti et magis horis scholasticis quam omnes alteri discipuli potest. Quia Hermina Sybillam Trelavniam mendacem ducit, disciplinam relinquit. Hagrid[4], Magister novus animalium magicorum colendorum, discipulis bestiam monstrat, quae Malfonem[5] adversarium Harrii vulnerat, postquam iste eam verbaliter violavit. Animal - ad dimidium avis, dimidium equus - capitis damnatur.

Quia avunculus Vernon Harrio signum permissionis iendi ad Hogsmeadam non dederat, iste excursionibus discipulorum ad oppidum non interesse potest. At Fredericus et Georgius Visilius fratres amici Harrii Ronaldi eum ad excursionem secundam chartam, quae Marauder`s Map (Latine fortasse Latronis Tabula) appellatur, donant. Ista tabula olim a quattuor discipulis facta est, et ea non solum totam scholam Hogvartensem, sed etiam cuniculos secretos scholae ostendit. Cum ea Harrius per cuniculum secretum ad Hogsmeadam serpere potest et ibi sermonem magistrorum audit, qui dicunt Sirium Nigrum proditorem esse. Nam amicus parentum Harrii erat et Duci Voldemorti locum, ubi sunt, dicebat. Harrius terrificatus atque iratus est.

Dementores Sirium Nigrum quaerentes in schola circumeunt, quam ob rem Harrius Quidditch ludens animo linquitur et e scopa sua cadet. Professor Lupin eum docet quomodo patronum, imaginem adiuvantem et Dementores expellentem, creare possit. Sirius Niger scholam adit, autem Harrius illo tempore non adest (In Hogsmeade est), ita Sirius abit, at scholae Hogvartensi proximus est et Scabbers[6] musculus Ronaldi evanescit. Ronaldus Varum cattum Herminae Scabberum interfecisse putat, quia Varus Scabberum iam per totum annum venatus est. Sybilla Trelavnia Harrium cum admirabili voce dicit Voldemortem rediturus.

Animal, quod Malfonem principio liberi vulneravit, nunc interfecturus est. Harrius, Ronaldus Herminaque ad Hagridum tristissimum eum consolantes eunt et Scabberum ibi latentem inveniunt. Postquam exierant, sonos securis interficientis audiunt et perterreti sunt. Subito Ronaldus a cane nigro, quem Harrius principio libri in feriis aestivis vidit, comprehenditur et per cuniculum secretum sub Whomping WiIllow (Latine forsitan: Salix Quatiens) ad Shrieking Shack (Casa Ululans), casa, quae sonos terrentes nocte facit posita in Hogsmead, trahitur. Canis niger in Sirium Nigrum mutat, quia Sirius Niger Animagus est. Hoc verbum deductum a verbis latinis Animal et Magus significat Magum, qui in animal mutare potest. At Sirius non Harrium, at musculum Ronaldi interficere vult. Nam musculus Ronaldi etiam est Animagus et ex vero homo est.

Lupin auxilio venit et Sirium benigne salutat. Musculus Ronaldi a Sirio et Remo coactus se mutat in hominem Peter Pettigrew nominatus. Peter Pettigrew proditor verus est parentum et homines interfecit, quorum causa Sirius in Azkaban venit. Remus Lupin, Sirius Niger, James Potter, pater Harrii et Peter Pettigrew amici scholastici fuerunt, at Peter Pettigrew Voldemortis sodalis factus est. Sirius Niger Harri compater est. Hi quattuor, quia Remus lupus versipellis[7] est, quod significat eum hominem esse, qui luna plena lupus fit, Animagi sunt, ut tempus cum eo agere possint, etiam si lupus est. Ii etiam Tabulam Latronis fecerunt. Sirius eum dementoribus tradendum esse censet, at Harrius hoc non vult. Harrius Petrum Pettigrew verum sceleratum esse probare vult, ut iste apud Sirium nec apud familiam terribilem Dursley vitam agere possit.

Subito Remus in lupum mutat: Luna plena est. Sirius in canem mutat, ut contra eum pugnare possit. Infelicissime Peter Pettigrew in musculum mutans fugit et Harrius apud familiam Dursley vitam aget, quia innocentiam Sirii non iam probare potest. Sirius et Harrius soli in silva sunt et dementores Sirium interficere volentes veniunt. Harrius Patronum facere vult, ut eos expellat, at non potest, quia non satis vis ei est. Subito persona altera, quam Harrius obscuritatis noctis causa non identificare potest, Patronum facit et eum et Sirium servat. Sirius sceleratus ductus a magistro Snape in schola Hogvartensi dementoribus traditur, qui animam suam exsugent, quod peior morte est, etsi Sirius innocens est.

Harrius et Hermina torque Herminae tempore revertuntur. Ei animal capitis damnatum servant nec interficitur et tum Harrius semet et Sirium Patrono suo, qui cervus albus est, servat. Deinde Sirium, qui in Schola Hogvartensi dementoribus traditur, servant et iste cum animali ad locum remotum fugere potest, ne capiatur, quia omnes eum adhuc sceleratum esse putant.

Sirius pater secundus benignus Harrio fit, at apud eum habitare non potest.

Novae personae et loci[recensere | fontem recensere]

Hogsmeade[recensere | fontem recensere]

Hogsmeade (Latine Hogsmeada, -ae f) vicus Scholae Hogvartensi propinquus est. Unicus vicus a magis incultus et occursorum punctum medium discipulorum et hominum circum Scholam Hogvartensem est, in quo multae tabernae mercatoriae et cauponulae positae sunt. Loci graves sunt:

  • Shrieking Shack (Latine fortasse: Casa Ululans) casa a malis phantasmatibus frequentata esse dicitur, quam ob rem discipuli Hogvartenses eam timent. Ex vero Remo Lupin aedificata est, cum Scholam Hogvartensem frequentatus est, quia iste, si in lupum mutat (lupus versipellis est), semet tenere non potest et omnes homines mordere vult, qui circum eum stant. In Casa Ululante, in quam venit, cum cuniculo secreto sub Whomping Willow (Salix Quatiens) e Schola Hogvartensi ad Hogsmeadam it, in lupum mutare potest et neminem laedit, quia nullus homo adest. Quia lupus terribiliter ululat, fama publicata est phantasmata Casam Ululantem frequentari[8].
  • Three Broomsticks Inn (Tres Scopae Taberna), popularis taberna a discipulis saepe visitatus est[9]. Posessor eius Madam Rosmerta est[10], quam Harrius audit, dum cum magistris de Sirio Nigro loquitur. Ita Harrius res gestas, ut putat, veras de Sirio Nigro, qui compater eius et proditor parentium esse videtur, comperit.
  • Honeydukes (Duces Mellis) taberna copiam maximam magicorum dulciaminum vendens est.[11]
  • Zonko's Joke Shop (Iocorum taberna Zonko) taberna mercatoria magicis pro rebus iocosis est.[12]
  • Caput Porci[13] (Anglice: Hog's Head Inn) cauponula obscura a discipulis non tam saepe visitata est.[14]

Knight Bus[recensere | fontem recensere]

The Knight Bus interpretatio homophona anglica est inter verbum The Knight Bus (significat Equetis Laophorium) et verbum The Night Bus (significat Laophorium Nocturnum) The Knight Bus est Laophorium omnibus incantatoribus qui non transportionem possident. Perductori Stun Shunpike et raedario Ernie Prang nomen est. Ad magos, quibus auxilium opus est aut eum arcessunt, vehitur et eos ad locum, quemquem volunt, transportat. Muggles (Homines non magici) eum non videre possunt. Harrius ibi primo de Sirio Nigro audit.

Sirius Niger[recensere | fontem recensere]

Sirius Niger[3] (Anglice: Sirius Black) amicus patris Harrii Potteri, Petri Pettigrew et Remi Lupin et unus quattuor latronum (Marauder), qui Marauder`s Map (Latronis Tabula) fecerunt, est. Harrii compatri Sirio nigri neglecti capilli nigrique odiosi oculi sunt. Petro Pettigrew contigit, ut omnes Sirium Nigrum scelera eius ipsius fecisse putent. Ita ad phylacam Azkaban damnatus est et per duodecim annos ibi habitavit. At tum vidit in Actis Diurnis magicis musculum Ronaldi Vislii et in musculo amicum veterem scholasticum, Animagum et sceleratum Petrum Pettigrew, cuius causa ad Azkaban damnatus erat, observavit et de Harrio, quem Peter Pettigrew interficere voluit, timuit. Hoc eum satis vim dedit, ut ex phylaca Azakaban fugerit. Homines eo fugito eum sceleratum duxerant et eum valde timuerunt, at etiam libro finito probare non potest Petrum Pettigrew interfectorem verum esse et ita cum animali volante fugere et in loco remoto latere debet.[15]

Remus Lupin[recensere | fontem recensere]

Remus Lupin etiam amicus patris Harrii, Sirii et Petri Pettigrew et unus quattuor latronum (Marauder) est. Iste lupus versipellis et ita periculosus pro hominibus apud eum luna plena est, quam ob rem tres alteri Marauder (latrones) pro eo Animagi facti sunt, ut eum in lupum mutantem adiuvare possint, quia animalia non interficit. Quoniam in Harrio patrem eius et amicum suum vidit, benignus ad eum est. Tertio in Harrii anno scholastico magister pro Defensione Contra Arte Magica Occulta disciplinam suam valde bene construens est, at quia magister Snape totae scholae narrat eum lupum versipellem esse libro finito magister non iam est. Attamen amicus Harrii manet et in annis succedentibus una cum Harrio contra Voldemortem pugnat.[16]

Dementor[recensere | fontem recensere]

Dementors (Latine conversus: Dementores) Azakabani custodes sunt. Monstra maxima et tenebrosa mire de terra volantes et omnem felicitatem hominum circum eos stantem, qui pessimum momentum vitae eorum iterum transigere debent, rapiunt. Itaque phylaca Azkaban magna poena magi est, quia semper Dementores circum eum sunt. Incantamentum contra Dementores est Patronus, imago alba et splendida. Harrius maximus timor Harrii est, quia ei eum mortem parentum iterum transigere faciunt et animo linquitur, cum subsunt. Osculum Dementoris animam arripit, quod peius esse morte dicitur.[17]

Sybill Trewlaney[recensere | fontem recensere]

Sybilla Trelavnia magistra Auguriam, Praedictionem aut Res Futuras Dicere docens est.

Azakaban[recensere | fontem recensere]

Phylaca pro magis, qui magna delicta fecerunt a Dementoribus custodita est. Positum est in insula maris remota et Sirius prima persona ex ea fugiens est. Multi sodales Voldemortis ad eum damnati sunt

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Nostra lingua 'Harrius Potter et Captivus Azkabani' aut 'Harrius Potter et Captivus Azkabanensis'.
  2. In tomo primo Harrii Potteri Latine conversi nomen amitae dicitur. Vide "Harrius Potter et Philosophi Lapis, pagina 16
  3. 3.0 3.1 Etiam figura Sirius Black iam in primo tomo Latine converso advenit, in quo Latine "Sirius Niger" appellatur. Vide: Harrius Potter et philosophi lapis, pagina 12
  4. Figura Hagrid conversus est Latine Hagrid, Hagridi m. Vide: Harrius Potter et philosophi lapis, pagina 11
  5. Draco Malfoy in tomo primo Malfoy, Malfonis declinatur. Vide Harrius Potter et philosophi Lapis, pagina 116
  6. Nomen musculi in primo tomo Scabbers et in versione Anglica et in versione Latina est. Declinatur: Scabbers, Scabberi. Vide "Harrius Potter et philosophi lapis", pagina 81
  7. (lupus) versipellis significat hominem in lupum mutantem. Verbum usum est in opere Petronii. Vide: Petron: Cena Trimalchionis 62,13
  8. https://pottermore.fandom.com/wiki/Shrieking_Shack
  9. https://harrypotter.fandom.com/wiki/Three_Broomsticks_Inn
  10. https://harrypotter.fandom.com/wiki/Rosmerta
  11. https://harrypotter.fandom.com/wiki/Honeydukes
  12. https://www.hp-lexicon.org/place/great-britain-united-kingdom/scotland/hogsmeade/zonkos-joke-shop/
  13. Hog's Head taberna Latine conversa est Caput Porci, Capitis Porci. Vide: Harrius Potter et philosphi Lapis, pagina 213
  14. https://harrypotter.fandom.com/wiki/Hog%27s_Head_Inn
  15. https://harrypotter.fandom.com/wiki/Sirius_Black
  16. https://harrypotter.fandom.com/wiki/Remus_Lupin
  17. https://harrypotter.fandom.com/wiki/Dementor