Enid Blyton
Jump to navigation
Jump to search
Enid Mary Blyton (nata 11 Augusti 1897 Londonii, mortua 28 Novembris 1968 Hampstead Londonii) fuit scriptrix litterarum puerilium Anglica, quae plus quam 600 libros conscripsit. Primum librum, Child Whispers nomine, anno 1922, cum 25 annos esset nata, edidit. Fortasse optime innotuit seriebus mythistoriarum puerilium, ut Noddy, Famous Five, Five Find-Outers, Secret Seven, The Adventure Series, The Barney Mysteries. Constat libros eius in 90 fere sermones translatos esse.
In pellicula Enid anno 2009 edita, quae vitam Blyton enarrat, partes primas egit Helena Bonham Carter.
Opera selecta[recensere | fontem recensere]
|
|
|
|
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Enid Blyton spectant. |