Jump to content

Pustoosero

E Vicipaedia
Wikidata Pustoosero
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Imperium Russicum, Regnum Russicum, Unio Sovietica, Russia
Locus: 67°32′11″N 52°35′11″E
Numerus incolarum: 0
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Zapolyarny District, Postozersky Uyezd

Pustoosero[1] (Russice Пустозерск, tr. Pustozersk), saepe etiam Gorodok[2] (scilicet oppidum, arx parva) fuit urbs Russiae septentrionalis. In delta Petschorae fluminis, in ripa lacus Pustoje[3], ubi Gorodetskij Šar, Petschorae ramus, e lacu effluit, situm erat. Ripa Alba urbs hodierna 20 chm a loco Pustoosero priscae distat.

Pustoosero (photographema anni 1909)

Anno 1499 iussu Ioannis Magni arx contra Nenetos condita est (quamvis et reliquiae coloniae antehac hic sitae inveniuntur). Mercaturae gratis colonia crescebat; circulus Pustooserensis saeculo XVII a Mesen flumine ad Urales et a Wytschegda ad mare Barentsianum patebat.

Regno Casanensi victo itinera in Siberiam breviora aperta sunt. Gorodetskij Šar arena opertus a saeculo XVIII tenuiore aqua fluebat et naves ad urbem adire non poterant. Anno 1762 arx Pustooserensis destructa est; anno 1780 circuli caput pro Pustoosero Mesenia facta est. Anno 1924, cum Ripa Alba aedificari incepisset, Pustoosero nomen urbis perdit; anno 1962 tota relicta est (Agrippina Andronici filia Koževina incola postrema fuit).

Saeculo XVII Pustoosero etiam exsilii locus habebatur; multi tumultuarii huc missi sunt, quorum et Habacuc Petri filius erat. Ille et librum de vita sua hic composuit et supplicio hic affectus est.

Fossa archaeologica in Pustoosero (anno 2010)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 67°32′11″N 52°35′11″E • GeoNames