Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Regnum Casanense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Regnum Casanense circa annum 1500.

Regnum Casanense[1] seu Cazanense[2] vel Kasanicum[3] fuit terra ad cursum medium fluminis Rha sita, metropolim habens Casanum, chanatus sui iuris ab anno 1438 ad annum 1552, quo anno ad Russiam adiuncta est.

Religio regni Casanensis Islamica erat. Incolae regni fuerunt Bulgari Casanenses (qui dein nomen Tatarorum obtinuerunt) et Tschuvaschi atque gentes Finno-Ugricae Mari, Udmurti, et Mordua. Illi ut plurimum ab agricultura, fabrica, et mercatura occupabantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Milites Casanenses.

Chanatus Casanensis (Russice Казанское ханство, Tatarice Казан Ханлыгы, Qazan Xanlığı, قازان خانليغى‎) formatus est anno 1438, dissolutionis Ordae Aureae causa, in terris a Viatca ad Rha et ab Occa ad Kamam, ubi olim regnum Bulgariae antiquum exsistebat. Domus chanorum Casanensium condidit Mahometus Maior (Tatarice Олуг Мөхәммәт, Oluğ Möxämmät), qui antea thronum Ordae Aureae habuerat, et ab anno 1438 ad annum 1445 (i.e. ad mortem suam) Casani regnabat. Mahometus ille Maior annis 1439 et 14441445 bella contra Moscoviam gessit, ut coarctet eam ad tributum, et ducem Basilium II Moscoviticum ad pactum pacificum sibi commodum compulit. Praeter contributionem pro Casanensibus, dux Moscoviae partem terrae suae ut dicionem filio Mahometi Cassimo (Tatarice Касыйм, Qasıym) dedit, metropolis autem dicionis illius novae secundum chanum suum nomen accepit. Quum Basilius II anno 1461 expeditionem militarem contra chanatum Casanensem coeperat, cito eam finivit, secundum persuasiones legatorum chani Casanensis, et tributum Casano pendere continuavit. Casanum ipse illo tempore factum est sedes valens mercaturae internationalis.

Vexillum chanatus Casanensis.

Successor Basilii Ioannes III anno 1467 bellum contra chanum Abrahamum (Tatarice Ибраһим, İbrahim) Casanensem incepit, ut Cassimum, chanum sibi commodum, ad thronum Casanensem ducat. Ad calcem suam tamen non pervenit, annoque 1469 pacem cum chano Abrahamo fecit. Anno 1478 Ioannes III expeditionem novam militarem ad Casanum sumpserat, quae tamen cito pace finita est. Chano Abrahamo anno sequente mortuo, in chanato Casanensi pugna inter successores eius coepit, ad quam Moscovia contribuit. Anno 1487 Ioannes III expeditionem militarem ad Casanum perfecit et metropolim illam cepit. Victoriae suae gratia, Ioannes chanum Mahometum-Amin (Tatarice Мөхәммәтәмин, Möxämmätämin) sibi commodum ad thronum Casanensem posuit, ipse autem titulum ducis Bulgarici accepit. Praestatio vectigalis Moscovitici pro regno Casanensi finita est, regnum illud ipse Moscoviam ut civitatem sibi aequam officialiter agnovit. A tempore illo chanatus Casanensis de facto positus est in clientelam Russiae Moscoviticae, quae non raro chanos Casanenses "incommodos" a throno removebat. In hoc chanatu autem inimici Russiae nonnumquam contra sectatores Russorum pugnabant, e.g. anno 1505 ab illis inceptum est bellum quod ad annum 1507 duravit. Domis Mahometi Maioris in throno Casanensi post mortem Mahometi-Amin anno 1518 finita, chanus Cassimensis e Moscua sustentatus ad solium Casani positus fuit, anno 1521 tamen a fratre chani Crimensis depositus. Idcirco Russia regnum Casanense ut subregulum suum perdidit.

Chanatus Casanensis factus est socius chanatorum Crimensis et Astrachanensis atque Ordae Nogaicae, ab Imperio Ottomanico adiuvatorum. Anno 1521 Tatari Crimenses et Casanenses incursionem devastantem ad vicinitatem Moscuae fecerunt. Anno 1524 regnum Casanense in clientelam Imperii Ottomanici venit, et Safa Geray (Tatarice Сафа Гәрәй, Safa Gäräy) Crimensis positus est ad thronum Casanensem, quem cum intermissionibus ad annum 1549 (cum mortuus est) tenebat.

Pictura obsidionis Casani a copiis Ioannis IV e chronica Russica.

Medio saeculo decimo sexto, regnum Russicum Moscoviticum, cum Ioanne IV monarcho, terras ad Rha fluvium adiungere coepit. Ab anno 1545, Ioannes IV expeditiones militares nonnullas contra chanatum Casanensem perfecit. Postquam anno 1552, Casanum a copiis Russicis captum est, chanatu ad Russiam adiuncto.

Saeculis sequentibus Casanense vel Casanum regnum ut pars Russiae ("Moscoviae") commemorabatur.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Regnum Casanense": [1],[2]
  2. "Regnum Cazanense": [3]
  3. "Regnum Kasanicum": [4]
  4. De Casanensi vel Casano regno ut parte Russiae ("Moscoviae") lege, e.g.: [5],[6], [7], [8], [9], [10], [11].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gavin Hambly, ed. 1966. Zentralasien. Fischer Weltgeschichte, 16. Francofurti: Fischer Taschenbuch-Verlag.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Regnum Casanense spectant.