Coordinata: 61°17′00″N 46°37′10″E / 61.2833333°N 46.61944°E / 61.2833333; 46.61944

Wytschegda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wytschegda
Wytschegda prope Sysolam
Longitudo 1130 chm
Moles decussis 1160 (in ostio) /s
Area ex qua aqua affluit 121 000 chm²
Principium Iugum Timanicum
Ostium Duina Borealis
Regio Komi (res publica)
Regio Archangelopolitana

Wytschegda[1] (Russice Вычегда, Vyčegda, lingua Komiensi Эжва, Èžva) est flumen in re publica Komiensi et in regione Archangelopolitana Russiae. In iugo Timanico[2] incipit, circiter 1130 chiliometra patet et in Duinam Borealem, cuius tributarius maximus est, prope Kollam (Kotlas) urbem effunditur. Per silvas et paludes aquas fert. Sysola et Solivytschegda et Iarenecum et aliae urbes ad Wytschegdam sitae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pallasii Zoographia Rosso-Asiatica (p. 344 apud Google Books); Ernesti Meyer De plantis Labradoricis, Lipsiae 1830 (p. 62 apud Google Books); vel Vyczegda, — Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Вычегда.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Тиманский кряж.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 61°16′55″N 46°36′0″E, 62°19′45″N 55°32′49″E, 61°17′0″N 46°37′10″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wytschegdam spectant.