Ioannes III (magnus dux Moscoviae)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Ioannes III (magnus dux Moscoviae)
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes III (magnus dux Moscoviae): imago
Ioannes III (magnus dux Moscoviae): imago
Nativitas: 22 Ianuarii 1440; Moscua
Obitus: 27 Octobris 1505; Moscua

Familia

Genitores: Basilius II; Maria Borovscensis
Coniunx: Maria Tueriensis, Sophia Palaeologa
Proles: Ioannes Iuvenis, Basilius III, Georgius Ioannis filius (dux Demetriopolitanus), Andreas Staritiensis, Helena Ioannis filia, Demetrius Ioannis filius ''Vena'' dictus, Symeon Ioannis filius, Alexandra monacha, Eudocia Ioannis filia, Theodosia Ioannis filia
Familia: Rurici domus

Memoria

Sepultura: Ecclesia cathedralis Michaelis Archangelis Moscuensis

Ioannes, seu Iohannes, III Basilii filius[1] (Russice: Иоанн III Васильевич, tr.: Ioann III Vasil'evič, seu Иван III Васильевич, translitteratio: Ivan III Vasil'evič; natus 22 Ianuarii 1440, mortuus 27 Octobris 1505 Moscuae), cognomine Magnus[2], fuit magnus dux Moscoviae ab anno 1462, filius senior Basilii II Caeci.

Monarcha celebrissimus fuit. Tempore eius regiminis completa est formatio nuclei regni Russici: Moscovia adiunxit ducatus Iaroslaviensem (anno 1463), Rostoviensem (anno 1474), Novogardiensem (anno 1478), Tueriensem (anno 1485), etiam terram Viatcae (anno 1489) partemque ducatus Resaniensis. Sumpta est vis ad Pscoviam et Resaniam. Anno 1480 exutum est iugum Mongolo-Tatarorum. Post certationem prosperam administrationis Ioannis III contra regnum Casanense, illud anno 1487 de facto factum est subregulus ducatus Moscoviensis. Bellorum contra Magnum Ducatum Lituaniae (annis 14871494 et 15001503) causa Moscoviae attributa sunt certa territoria Rutheniae occidentalia: Czernigovia, Novogardia Severiae, etc. Ordo Livonicus post bellum annorum 15011503 ab Ioanne III subactus est ad tributum pro urbe Tarbato. Tempore regiminis Ioannis III statutae sunt relationes diplomaticae Moscoviae cum curia papali, Imperio Germanico, Hungaria, Moldavia, Turcia, Irania, Crimaea, etc.; auctoritas ducatus illius incrementum cepit.

In Russia ab Ioanne III ducta potestas monarchae increvit. Systema institutorum gubernationis centralis natum est. Corpus iuris, ipso vulgo Sudebnik nominatur, compositus est anno 1497.

Ioannes III vocatus est "magnus dux totius Russiae (Rutheniae)" et in certis documentis nominatus est tzar (czar, i.e. rex aut imperator).

Ioannis uxor prima Maris Borisi filia Tueriensis fuit, altera Sophia Palaeologa.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon


Antecessor:
Basilius II Caecus
Magnus dux Moscoviae
1462–1505
Successor:
Basilius III