Circulus (Russia)

E Vicipaedia
(Redirectum de Ujezd)
Jump to navigation Jump to search
Circuli Imperii Russici anno 1897

Circulus vel districtus[1], vulgo ujezd (Russice уезд), erat divisio administrativa Russiae ab Aevo Medio nota. In Imperio Russico post Petrum I gubernia in circulos (ujezd) dividebantur. Annis vicesimis saeculi XX circuli-ujezd in districtus (rajon) mutatae sunt. Circuli capita[2] urbes esse solebant, sed interdum et vicus magnus vel colonia Cosacorum sedes administrationis circuli erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Atlas Russicus (Petropoli, 1745), p. 15: Ujezd, Territorium, districtus s. circulus, minor est provincia, sed maior divisionibus caeteris Geographicis, Stan, Wolost et Pogost." Сf. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. уѣзд.
  2. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. уѣздный город.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]