Roman numeral 10000 CC DD.svg

Psittaciformes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Psittaciformes
Ara ararauna
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Psittaciformes
Superfamiliae
Distributio omnium specierum Psittaciformium (ruber)

Psittaciformes sunt ordo avium 372 fere specierum in 86 generibus descriptarum,[1] qui in plurimis regionibus tropicis et subtropicis inventae. Ordo in tres superfamilias dividitur: Psittacoidea, Cacatuoidea, et Strigopoidea (psittaciformes Novae Zelandiae).[2] Psittaciformibus est distributio plerumque pantropica, nonnullaeque species regiones temperatas in hemisphaerio australi habitant. Maxima psittaciformium diversitas est in America Australi et Australasia.

Calvaria fossile cognati psittaciformium ex Eocaeno Green River Formation in Vyomina.
Compages ossium psittaciformis.
Pirata et eius psittacus sunt classicum in cultura populari Occidentali par.

Inter proprietates Psittaciformium sunt firmum rostrum crassum et curvum, status erectus, crura valida, et pedes ungulati zygodactyles. Multi psittaciformes sunt versicolores, nonnullisque sunt multi colores. Plurimi paucum vel nullum dimorphismum sexualem exhibent.

Elementa maximi momenti in victus rationibus plurimorum psittaciformium sunt semina, nuces, fructus, gemmae, et alia res plantarum. Nonnullae species animalia et cadavera aliquando edunt, et psittaciformes tribus Loriinorum nectare florum et fructibus vescuntur. Paene omnes psittaciformes nidos in cavis arboris faciunt et ova alba pariunt, ex quibus excludunt iuvenes altriciales.

Psittaciformes, cum Corvidis, sunt inter aves intellegentissimas, et facultas vocum humanarum imitandarum nonnullarum specierum facit ut eae animalia dilecta populo gratiores sint.

Systematica[recensere | fontem recensere]

Classificatio sequens in proposito recentissimo, quod vicissim in omnibus inventis recentibus conditur.[2][3][4][5][6]

Superfamilia Strigopoidea

Superfamily Cacatuoidea: Cockatoos

Superfamilia Psittacoidea

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Zoological Nomenclature Resource: Psittaciformes (Version 9.013)". www.zoonomen.net. 2008-12-29 .
  2. 2.0 2.1 Joseph, Leo et al. (2012). "A revised nomenclature and classification for family-group taxa of parrots (Psittaciformes)". Zootaxa 3205: 26–40 .
  3. White, Nicole E. et al. (2011). "The evolutionary history of cockatoos (Aves: Psittaciformes: Cacatuidae)". Molecular Phylogenetics and Evolution 59 (3): 615–622 .
  4. Schweizer, Manuel; Seehausen, Ole and Hertwig, Stefan T. (2011). "Macroevolutionary patterns in the diversification of parrots: effects of climate change, geological events and key innovations". Journal of Biogeography 38 (11): 2176–2194 .
  5. Joseph, Leo; Toon, Alicia; Schirtzinger, Erin E. and Wright, Timothy F. (2011). "Molecular systematics of two enigmatic genera Psittacella and Pezoporus illuminate the ecological radiation of Australo-Papuan parrots (Aves: Psittaciformes)". Molecular Phylogenetics and Evolution 59 (3): 675–684 .
  6. Schweizer, M.; Seehausen O, Güntert M and Hertwig ST (2009). "The evolutionary diversification of parrots supports a taxon pulse model with multiple trans-oceanic dispersal events and local radiations". Molecular Phylogenetics and Evolution 54 (3): 984–94 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cameron, Matt. 2007. Cockatoos. Collingwood Victoriae Australiae: CSIRO Publishing. ISBN 9780643092327.
  • Hochspringen, T. F., Wright, E. E. Schirtzinger, T. Matsumoto, J. R. Eberhard, G. R. Graves, J. J. Sanchez, S. Capelli, H. Müller, J. Scharpegge, G. K. Chambers, et R. C. Fleischer. A Multilocus Molecular Phylogeny of the Parrots (Psittaciformes): Support for a Gondwanan Origin during the Cretaceous. Molecular Biology and Evolution. doi:10.1093/molbev/msn160.
  • Rowley, Ian. 1997. Family Psittacidae. In Handbook of the Birds of the World, vol. 4, Sandgrouse to Cuckoos, ed. Josep del Hoyo, Andrew Elliott, et Jordi Sargatal, 246–269. Barcinonae: Lynx Edicions. ISBN 9788487334221.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Marine Species • Fossilworks