Palaeogenicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Palaeogenicum[1] (scil. "aevum") est periodus geologica.

Divisio infima constituit aerae Kaenozoicae, nona autem ab infima aeonis Phanerozoicae. Abhinc 660 centies milium annorum coepit, antecessore Cretaceo. Finem habuit abhinc 230.3 centies milium annorum, successore Neogenico, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.[2]

Commissio Internationalis Stratigraphica terminum Cretaceum Palaeogenicum definit ab anomalia iridii qua vestigia illisionis meteoritae iuxta Chicxulub in stratis geologicis per omnem terrarum orbem inscribuntur. Hic terminus inceptum indicat aerae Kaenozoicae, systemati Palaeogenico, seriei Palaeocaenae, stadio Danio, perfectionemque aerae Mesozoicae, systemati Cretaceo, seriei Cretaceo superiori, stadio Maastrichtio.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Palaeogenicum": Robertus Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 7 (Paginae selectae apud Google Books)
  2. "International Chronostratigraphic Chart"
Systemata = Periodi geologicae
Tyrannosaurus rex
Siderium • Rhyacium • Orosirium • Statherium • Calymmium • Ectasium • Stenium • Tonium • Cryogenium • Ediacarium • Cambrium • Ordovicium • Silurium • Devonium • Carboniferum • Permium • Triassicum • Iurassicum • Cretaceum • Palaeogenicum • Neogenicum • Quaternarium
Capsae cognatae: Aeones • Aerae • Periodi • Epochae • Aetates geologicae = Aeonothemata • Aerathemata • Systemata • Series • Stadia stratigraphica