Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cacatuidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Eolophus roseicapilla -Wamboin, NSW, Australia -adult-8-2cp.jpg
Eolophus roseicapilla in Australia

Subdivisio : *Probosciger

   
Subdivisiones: Genera
{{{subdivision}}}
Synonyma
*Plyctolophinae Vigors 1825[1]
Genus typicum
Territorium
Cockatoo range.png
Current range of cockatoos – red
Finds of recent fossils – blue

Cacatuidae sunt aves ordinis Psittaciformium, sola familia superfamiliae Cacatuoideorum. Cacatuidae cum Psittacoideis et Strigopoideis omnem ordinem constituunt. Familiae sunt vigint una species. Familiae plerumque est distributio Australasiana, a Philippinis et orientalibus Wallaceae insulis Indonesianis ad Novam Guineam, Insulas Salomonis, et Australiam. Nomen cacatua ortum est ex nomine Indonesiano (lingua Malayana) earum avium: kaka(k)tua (ab aut kaka 'psittacus' + tuwah aut kakak 'sibling maior' + tua 'vetus').

Closeup of head of black-plumaged cockatoo with bare red skin on its face. It has a large beak, which is open with its tongue visible.
Probosciger aterrimus rostrum firmum et genas rubras habet. Qui, 55–60 centimetra longus et pondere 910–1200 grammata, maxima cacatuida est.[3]
A mainly-white cockatoo with a black beak perched on a wooden perch. Its yellow crest is raised and conspicuous.
Cacatua galerita cristam ostendit.

Cacatuidae cristis speciosis et rostris curvis agnoscuntur. Earum plumis plerumque sunt colores coloribus aliorum psittacorum pallidiores, plerumque albus, canus, vel ater, saepe proprietatibus coloratis in crista, genis, vel cauda. Plerumque aliis psittaciformibus maiores sunt, sed Nymphicus hollandicus, minima cacatuidarum species, est avis parva, cuius locus phylogeneticus insolutus manet, quamquam agnoscitur unus ex primis surculis in stirpe familiae. Species reliquae in duos clados principale digeruntur. Quinque nigrae cacatuidae generis Calyptorhynchi unum ramum sunt. Ramus secundus, qui maior est, a genere Cacatua constituitur, quod undecim comprehendit species cacatuidarum albarum et quattuor genera monotypica quae mature separata sunt; videlicet Lochochroa Leadbeateri (rosea et alba), Eolophus roseicapilla (rosea et cana), Callocephalon fimbriatum (plerumque canum), et Probosciger aterrimus (magnus, plumis atris).

Cacatuidae seminibus, tuberibus, cormis, fructibus, floribus, et insectis vesci malunt. Eae saepe in magnis gregibus edunt, praecipue cum in terram descendunt ut pabulantur. Cacatuidae sunt monogamosae et nidos in cavis arboreis faciunt. Nonnullae cacatuidarum species a detrimento habitationis infeliciter affectae sunt, praecipue ob inopiam aptorum cavorum arboreum pro nidis postquam arbores magnae exstirpatae sunt; ex converso, nonnullae species se ad mutationes ab hominibus effectas et pestes agriculturae bene accommodavisse habentur.

Cacatuidae in avicultura populo sunt gratae, sed multa exigunt. Nymphicus hollandicus est species facillime mansuefacta, saepissimeque in captivitate alitur. Cacatuidae albae latiore in captivitate quam cacatuidae nigrae inveniuntur. Commercium contra leges in avibus feris captis deminutionem nonnullarum specierum ferarum aggravat.

Genera et species[recensere | fontem recensere]

Subfamilia Nymphicinae

Subfamilia Calyptorhynchinae

Subfamilia Cacatuinae

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Athan, Mattie Sue. 1999. Guide to companion parrot behavior: with full-color photos and instructive line drawings. Woodbury Novi Eboraci: Barron's Educational Series. ISBN 0-7641-0688-0.
  • Cameron, Matt. 2007. Cockatoos. Collingwood Victoriae Australiae: CSIRO Publishing. ISBN 978-0-643-09232-7.
  • Cayley, Neville William, et Alan H. Lendon. 1973. Australian Parrots: In Field and Aviary. Sydneii: Angus & Robertson. ISBN 978-0-207-12424-2.
  • Christidis, Les, et Walter Boles. 2008. Systematics and taxonomy of Australian birds. Collingwood Vicyoriae Australiae: CSIRO Publishing. ISBN 978-0-643-06511-6.
  • Forshaw, Joseph Michael. 2006. Parrots of the World: An Identification Guide. Adumbrationes Francisci Knight. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-09251-6.
  • Forshaw, Joseph Michael, et William T. Cooper. 1978. Parrots of the World. Ed. 2a. Melbourne: Lansdowne Editions. ISBN 978-0-7018-0690-3.
  • Low, Rosemary. 1999. The Loving Care of Pet Parrots. Saanichton Columbiae Britannicae: Hancock House. ISBN 978-0-88839-439-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks
Wiktionary-ico-de.png Vide cockatoo in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cacatuidas spectant.