Silurium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insula Gotland: saxa Silurica

Silurium[1][2] est systema stratigraphicum et periodus geologica.

Divisio tertia ab infima constituit tam aerae Palaeozoicae quam aeonis Phanerozoicae. Abhinc 4 434 ± 15 centies milium annorum coepit, antecessore Ordovicio. Finem habuit abhinc 4 192 ± 32 centies milium annorum, successore Devonio, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.[3] Silurium inceptum ex antiquissimis fossilibus Parakidograpti acuminati et Akidograpti ascensi datur.[4]

In quattuor series dividitur, quae ab infima ad supremam Llandoverium, Wenlockium, Ludlowium, Pridolium appellantur. In octo stadia dividitur, quorum septem Rhuddanium, Aeronium, Telychium, Sheinwoodium, Homerium, Gorstium, Ludfordium appellantur, stadio octavo nullo modo a serie Pridolia differente.[5]

E Siluribus populo antiquo Cambriae appellatur. Nomen Anglicum Silurian system subdivisionesque Ludlow, Wenlock ... and Llandeilo formations, e stratis eiusdem regionis agnitae, primum anno 1835 a Roderico Murchison definitae sunt.[6][7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Silurium": Robertus Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 5 (Paginae selectae apud Google Books)
  2. Christof Kuhn, "Etymology of Geological Time Units"
  3. "International Chronostratigraphic Chart"
  4. Ita de:wiki
  5. "Internationale Chronostratigraphische Tabelle" (2017)
  6. R. I. Murchison in London and Edinburgh Philosophical Magazine (Iulio 1835) p. 48; A. Sedgwick, R. I. Murchison, "On the Silurian and Cambrian systems, exhibiting the order in which the older sedimentary strata succeed each other in England and Wales" sub "Notices and Abstracts of Communications to the British Association for the Advancement of Science at the Dublin meeting, August 1835" pp. 59-61, in Report of the Fifth Meeting of the British Association for the Advancement of Science, held at Dublin in 1835 (1836)
  7. De historia nominis definitionisque vide: Mary Grace Wilmarth, The Geologic Time Classification of the United States Geological Survey Compared With Other Classifications, accompanied by the original definitions of era, period and epoch terms (United States Geological Survey Bulletin no. 769. Vasingtoniae: U.S. Government Printing Office, 1925) (Textus apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Systemata = Periodi geologicae
Tyrannosaurus rex
Siderium • Rhyacium • Orosirium • Statherium • Calymmium • Ectasium • Stenium • Tonium • Cryogenium • Ediacarium • Cambrium • Ordovicium • Silurium • Devonium • Carboniferum • Permium • Triassicum • Iurassicum • Cretaceum • Palaeogenicum • Neogenicum • Quaternarium
Capsae cognatae: Aeones • Aerae • Periodi • Epochae • Aetates geologicae = Aeonothemata • Aerathemata • Systemata • Series • Stadia stratigraphica