Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pegasus (mythologia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bellerophon Pegaso equitans Chimaeram adgreditur.

Pegasus, Graece Πήγασος, equus alatus est ex fabulis Graecis notus, Posidonis "Nigricomi"[1] et Medusae filius. Cum enim Perseus Medusam decollaret, Pegasus et Chrysaor magnus ex vulnere nati sunt.[2].

Neptunus Pegasum ad Bellerophontem misit[3]. Sunt etiam qui Bellerophontem tradant Pegasum Minerva adiuvante ad mansuetudinem domuisse. Is Pegaso equitans Chimaeram[4] et Amazones vicit.[5] Idem cum Pegaso usus in caelum equitare conaretur, praecipitatus est.[6] Pedibus Pegasi nonnulli fontes suscitati esse narrantur.

Ita studiosorum alii in nomine Pegasi vocabulum Graecum πηγή ('fons') agnoscunt; sunt etiam alii, qui vocabulum πηγός ('concretus, firmus') reperire malint.

Apud antiquos ignota erat fabula illa divulgata, Pegasum, equum poetarum, in Helicone monte habitare ad fontem Musarum luci. Sunt enim ista nostrorum temporum - ut ita dicamus - mystificatio, qua poetarum explanetur inspiratio ab alto concepta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hesiodi Theogonia 278.
  2. Theogonia 280-281.
  3. Hesiodi frg. 245.
  4. Theogonia 325; cf. etiam Homeri Iliadis 6.183.
  5. Pindari carmina Olympiaca 13.84 ff.
  6. Pindari carmina Isthmica 7.44 ff.


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!