Petrus Hacks

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Petrus Hacks (natus 21 Martii 1928 Vratislaviae in Polonia, tunc in urbe germanica Breslau, mortuus 28 Augusti 2003 in Groß Machnow) fuit poeta Germanicus, in variis litteraturae generibus versatus, multis praemiis dotatus.

Secundo bello mundano finito et ipse et familia sua in zonis occidentalibus consederunt. Anno 1946 post bellum et brevem captivitatem maturitatem adeptus est. Anno 1951 ab universitate Monacensi abiit promotus ad doctoratum philosophiae. Insequentibus annis Monaci habitavit, dum anno 1955 sedem in rem publicam democraticam Germanicam transtulit et ope Bertoldi Brecht Berolini domicilium conlocavit. Ad annum 1962 munere dramaturgi ad theatrum Germanicum (Theodisce „Deutsches Theater") fungebatur, sed propter indignationem potentium factionis socialisticae unitae theatrum reliquit vitamque liberi scriptoris sibi sumpsit. Eodem fere tempore primum innotuit ut scriptor generis dramatici comoedià Der Frieden ('Pax') secundum Aristophanem. Nonnullis aliis ludis scaenicis optimo eventu acceptis unicus poeta fuit, cuius dramata illis in annis et in orientali et in occidentali Germania in scaenam prolata sunt.

Opera conscripsit etiam aliorum generum velut narrationes fabulosas, carmina, tractatus de arte dramatica et de sermone personarum ludorum et de generibus litterariis. Ibi causae animositatis et inimicitiarum inveniuntur, quas - ipse verum socialistam se gerens - de parte adsectatorum factionis regentium passus est: parum progressive?, ut ei crimini datum est, eum cogitare, scribere nimis more civili (sc. sensu socialistico), quin etiam aristocratico. At tamen Hacks persuasionibus suis de vero socialismo non destitit, eas immo post murum Berolinensem destructum finitamque rem publicam democraticam Germanicam tenuit.