Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Aesopus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aesopus constructus, 1495

Aesopus (Palaeograece Αἴσωπος, Aisōpos) fuit clarus fabularum scriptor qui saeculo 7 aut saeculo 6 a.C.n. vixit. Pauca de illo re vera cognoscimus; fortasse Phrygiae natus sit. Apud Ciceronem eum humilibus parentibus et loco ignobili natum esse legimus. Antea fuerat servus, sed tandem liberatus est.

Saepe de animalium vita (quamquam de hominibus, plantis et deis quoque) suis fabulis narrat, sed homines et humanam vitam significare vult. Fabulae breves sunt et ad earum finem praeceptum est, quod Graece ἐπιμύθιον vocatur.

Sunt quadraginta? fabulae Aesopi quae ad nos traditae sunt.

Aemuli Aesopi fabulas reddiderunt suae cuiusque linguae Phaedrus, Ciceronis magister, Babrius, Ioannes de la Fontaine (scriptor Francogallicus saeculi XVII), Ioannes Krylov aliique.

"Esopus" in chronicis Norimbergensibus anno 1493 fictus

Ecce tituli Graece aliquot fabularum Aesopi:

  • Ἄνϑρωπος καὶ κύων (Homo et canis)
  • Ἵππος καὶ βοῦς καὶ κύων καὶ ἄνϑρωπος (Equus et bos et canis et homo)
  • Λύκος καὶ ἀρνίον (Lupus et agnus)
  • Χελώνη καὶ λαγωός (Testudo et lepus)
Aesopus a Didaco Velázquez anno 1640 fictus (Museo del Prado)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Aesopus apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aesopum spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!