PSR B1257+12 b

E Vicipaedia
Planeta pulsaris PSR B1257+12 b, Draugr appellatus (imago artificiosa)
Pulsationes arte animatae sicut visae a planetis systematis PSR B1257+12. Visibiles sunt planetae c (Poltergeist) et d (Phobetor).

PSR B1257+12 b,[1] vel Draugr,[2] est planeta extrasolaris distans 2300 annos luce mensos a Terra per constellationem Virginis, anno 1994 inventus, qui circum pulsar PSR B1257+12 movetur. Est intimus planeta ex systemate(d) (ante c et d), periodo orbitali circiter 25 dierum et semiaxe maiore 0.19 UA. Massam habet plus minusve duplae Lunae (~1.63 M), similem massae Ganymedis. Talis massa facit Draugr minimum planetam extrasolarem adhuc inventum, et fortasse unicum planetulum extrasolarem notum. Hoc corpus caeleste, cuius semiaxis maior est circa dimidia pars semiaxis maioris Mercurii, probabiliter semper idem latus stellae suae praestat ob ingentes vires aestuales. Anno 1997 creditus est planeta falsa imago esse vento pulsaris creata, sed haec hypothesis deinde contradicta est.

Quamvis stella eius sit degener, brevissimum spatium ubi planeta movetur temperaturas relative mites patitur, comparabiles hiemi Europaeo. Nihilominus fortis ventus stellaris pulsaris haud faciliter corpus tam parvum et campo magnetico tam debili suam atmosphaeram tenere sinat, quae aquam in liquido statu servare vel superficiem sufficienter protegere a radiatione ionizanti possit. Praesentia ergo vitae, saltem sicut novimus, probabilissime non consideranda est.

Pro vana curiositate animadvertendum, quamvis corpus irradiationem(d) a sua stella maiorem capiat quam Mars a Sole et tantum 11 K minorem (~266 K[3]) quam Tellus, luminositas(d) in superficie (putatā sine atmosphaera seu sine nubibus) comparanda est pallidae Lunae plenae in Terra. Fit hoc quia cum in systemate solari nostro maxima pars energiae ad planetas per lucem visibilem transmittatur, in systemate PSR B1257+12 calor maxime per radios X et γ transfertur, lux autem visibilis tantum minima pars est totalis radiationis captae.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In principio, cum nomina systematica ad planetas designandas dum abessent, planeta PSR B1257+12 A recensebatur.
  2. Final Results of NameExoWorlds Public Vote Released. . Unio Astronomica Internationalis. 15 Decembri 2015 
  3. Extrasolar Visions - PSR 1257+12 A