PSR B1257+12 c

E Vicipaedia
Imago artistica planeta pulsaris PSR B1257+12 c, Poltergeist appellatus.
Pulsationes arte animatae sicut visae a planetis systematis PSR B1257+12. Visibiles sunt planetae c (Poltergeist) et d (Phobetor).

PSR B1257+12 c,[1] vulgo Poltergeist,[2] est planeta extrasolaris 2300 annos luce mensos a Terra per constellationem Virginis distans, anno 1992 inventus, qui circum pulsar PSR B1257+12 movetur. Fuit, et d (Phobetor), primus planeta extrasolaris detectus. Medius planeta in systemate(d) (inter b et d) est, periodo orbitali circiter 66.5 dierum et semiaxe maiore 0.36 unitatis astronomicae. Massam habet plus quam quadruduplae Telluris (4.3 M), et temperaturam superficialem 193 K (−78 °C).[3]

Cum Poltergeist et Phobetor massae simillimae sint et orbitas inter se proximas habeant, sperabantur ambo planetae evidentes perturbationes in alterutri orbita causa esse. Nam eae perturbationes, detectae, confirmaverunt planetas reales esse. Ex quanto planetae se invicem perturbarent massae accuratae duorum planetarum, necnon eorum inclinationum, computatae sunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In principio, cum nomina systematica ad planetas designandas dum abessent, planeta PSR B1257+12 B recensebatur.
  2. Final Results of NameExoWorlds Public Vote Released. . Unio Astronomica Internationalis. 15 Decembri 2015 
  3. Extrasolar Visions - PSR 1257+12 B.