Vis aestualis

E Vicipaedia
Illustratio roboris aestualis.

Vis aestualis[1][2] est effectus gravitatis qui formam corporis extendit secundum lineam imaginariam ad centrum massae alterius corporis conexam, propter distributionem gradientem (i.e. diversa ops in diversis locis) campi gravitationalis alterius. Causa est variorum phaenomenorum, ex quibus connumeranda sunt aestūs, rotationes synchronae(d), destructio corporum caelestium, formatio annulorum intra limites Rochianos(d) planetarum, atque, nimiis condicionibus, phaenomenon spacellificationis.

Vis aestualis emergit quia campus gravitationalis haud constans est: massa in loco vicino attrahitur fortius quam in loco remoto, et haec differentia causa est deformationis cuiusque corporis quod circa alium corpus movetur.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Vocabulum “aestualis” haud classicum est, sed vide Short, E.; George, A. (2013). A Primer of Botanical Latin with Vocabulary. Cambridge University Press. p. 313. ISBN 9781107328860 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Vires aestuales spectant.