PSR B1257+12 d

E Vicipaedia
Imago artistica planetae pulsaris PSR B1257+12 d, Phobetor appellatus.
Pulsationes arte animatae sicut visae a planetis systematis PSR B1257+12. Planetae c (Poltergeist) et d (Phobetor) videri possunt.

PSR B1257+12 d,[1] vel Phobetor,[2] est planeta extrasolaris distans 2300 annos luce mensos a Terra per constellationem Virginis, anno 1992 inventus, qui circum pulsar PSR B1257+12 movetur. Fuit, et c (Poltergeist), primus planeta extrasolaris detectus. Extremus planeta ex eius systemate planetario(d) putatur (post b et c), periodo orbitali circiter 98 dierum et semiaxe maiore 0.46 UA (simili orbitae Mercurii). Inventum est per mensurae periodi pulsationis rationem, quae quaerit num planeta quidam variationum pulsationibus pulsaris causa sit.

Mense Iulii anno 2014, Unio Astronomica Internationalis (UAI) NameExoWorlds consilium instituit ad nomina propria selectis exoplanetis et eorum stellis, per nominationem publicam et suffragium, danda. Mense Decembri 2015, UAI nuntiavit nomen pro planeta d vicisse Phobetoris.[2] Nomen vincens a Theatro Planetario Carnedii (Italia) submissum erat.

Secundum Metamorphoses Ovidii Phobetor est unus e milibus filiis Morphei (Somni), qui in somniis forma ferae apparet:

At pater e populo natorum mille suorum
excitat artificem simulatoremque figurae
Morphea: non illo quisquam sollertius alter
exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;
adicit et vestes et consuetissima cuique
verba; sed hic solos homines imitatur, at alter
fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:
hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
nominat; est etiam diversae tertius artis
Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,
quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit;
regibus hi ducibusque suos ostendere vultus
nocte solent, populos alii plebemque pererrant.
Ovid. Met. XI, 633–645

Phobetor est supertellus(d), i.e. planeta qui radium et massam maiorem quam Terram habet, sed minorem quam Uranus et Neptunus. Nam massam habet quadruduplae Telluris (3.9 M), et verisimilem radium, secundum massam notam, trium dimidiarum radii Telluris (1.5 R). Aequilibrii(d) est temperatura planetae 169 K (−104 °C).[3]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In principio, cum nomina systematica ad planetas designandas dum abessent, planeta PSR B1257+12 C recensebatur.
  2. 2.0 2.1 Final Results of NameExoWorlds Public Vote Released. . Unio Astronomica Internationalis. 15 Decembri 2015 
  3. Extrasolar Visions - PSR 1257+12 C.