Planeta pulsaris

E Vicipaedia
Artistica planetarum orbitantium PSR B1257+12 imago. Proximus est planeta d, Phobetor appellatus.

Planeta pulsaris[1] est planeta qui circum pulsar (i.e. stella neutronica rapide rotans) movetur. Primi inventi planetae extrasolares fuerunt planetae pulsarium.

Hi per mensuras periodi pulsationum, enormitates quaerendo, deteguntur. Quaelibet enim corpora caelestia quae circum pulsar moveantur sunt causa mutationum eius ordinariae periodi, et cum pulsaria constante frequentia pulsare soleant, quaelibet mutatio, auxilio accuratarum mensurarum periodi pulsationis, facilie revelatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Inventio planetarum pulsarium fuit insperata: stellae neutronicae in principio supernovis creatae sunt, et quilibet planeta tales stellas prius orbitans in explosione destruendus putabar. Anno 1991, Andreas G. Lyne primum planetam pulsaris inventum nuntiavit circa PSR B1829–10,[2] sed hoc nuntium postea retractavit,[3] parum ante quam reales primi planetae pulsarium nuntiarentur. Nam anno 1992, Alexander Wolszczan et Dale Frail inventionem systematis pluribus planetis circa pulsar PSR B1257+12 nuntiaverunt.[4] Hi (planetae c et d) fuerunt primi duo certi planetae extrasolares, eorum fuit primum systema planetarium extrasolare pluribus planetis notum, et ei primi planetae pulsarium detecti. In principio inventio fuit incerta propter priorem retractationem alterīus pulsaris planetae, et multi astronomi inquirebant quomodo pulsaria habere possent planetas. Demum tamen planetae probati sunt esse reales,[5] et postea, eadem arte, duo alii planetae minoribus massis in eadem systemate inventi sunt, licet retractatus sit unus (planeta b servatur).

Planetae pulsarium confirmati[recensere | fontem recensere]

Pulsar Planeta Massa Semiaxis maior
(UA)
Periodus orbitalis Anno
PSR B1957+20 PSR B1957+20 b 22 M 0.38 d 1988
PSR B1620-26 PSR B1620-26 b ("Mathusalam") 2.5 M 23 100.06849 a 2003
PSR B1257+12 ("Lich") PSR B1257+12 b ("Draugr") 0.020 M (1.63 M) 0.19 25.262 ± 0.003 d 1994
PSR B1257+12 c ("Poltergeist") 4.3 M 0.36 66.5419 ± 0.0001 d 1992
PSR B1257+12 d ("Phobetor") 3.90 M 0.46 98.2114 ± 0.0002 d 1992
PSR B0943+10 PSR B0943+10 b 2.8 M 1.8 730 d 2014
PSR B0943+10 c 2.6 M 2.9 1460 d 2014
PSR B0329+54 PSR B0329+54 b 1.97 ± 0.19 M 10.26 ± 0.07 27.76 ± 0.03 a 2017
PSR J2322-2650 PSR J2322-2650 b 0.7949 M 0.0102 0.322963997 d 2017
PSR J2007+3120 PSR J2007+3120 b 0.0072 M 723 ± 8 d 2022
PSR M13E PSR M13E b 19.42 ± 3.0 M 0.11261745834 ± 0.00000000004 d 2020
PSR J1719-1438 PSR J1719-1438 b c. 1 M 0.004 2.176951032 h 2011
PSR J1544+4937 PSR J1544+4937 b 18 M 0.00537 0.1207729895 ± 0.0000000001 d 2013
PSR J0636+5129 PSR J0636+5129 b M 0.067 d 2016
PSR J2051-0827 PSR J2051-0827 b 28.3 M 0.099110266 d 1996
PSR J1807-2459 A PSR J1807-2459 A b 9.4 M 0.07 d 2000

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Bailes, M.; Lyne, A.; Shemar, S. (1991). "A planet orbiting the neutron star PSR1829–10". Nature 352 (6333): 311–313 
  3. Lyne, A.; Bailes, M. (1992). [https://www.nature.com/articles/355213b0.pdf . "No planet orbiting PS R1829–10"]. Nature 355 (6357): 213 
  4. Wolszczan, A.; Frail, D. (1992). "A planetary system around the millisecond pulsar PSR1257 + 12". Nature 355 (6356): 145–147 
  5. Wolszczan, A. (1994). "Confirmation of Earth Mass Planets Orbiting the Millisecond Pulsar PSR B1257+12". Science 264 (5158): 538–542 

Nexus interni