Pulsar

E Vicipaedia
imago composita visibilis radiis X pulsaris d nebulae Cancri, ostendens gasum circumdans nebulam agitatum campo magnetico radiationeque pulsaris. Photographia NASA.

Pulsar (-aris, n., verbum amalgamatum ab Anglico pulsating + star, stella pulsans), est stella neutronica rapide volvens et cuius radii electromagnetici intervallis constantibus pulsant. Pulsaria arte coniunguntur magnetaribus; differunt autem vi eorum camporum magneticorum.

Origo[recensere | fontem recensere]

Pulsaria reperta sunt anno 1967 ab Iocelyna Bell et Antonio Hewish Cantabrigiae cum radioscopium ad scintillantem quasarum aspectum investigandum adhiberent. Signum constantissimum invenerunt, quod brevibus impulsibus post paucas secundas redientibus constitueretur. Origo terrestris signi exclusa erat nam omnis novus exortus die sideris nec die solis erat. Inaudita res tandem explicata est signo emisso stella neutronibus rapide volventi. Impulsus erant (et adhuc sunt) emissi omni 1.3373 secunda, quae autem constantia omnem aliam rem excludebat.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Pulsars apud Imagine the Universe (NASA). (Anglice).
  • "What Are Pulsars?" (Quid sunt pulsares) apud Space.com. (Anglice).