Stella degener

E Vicipaedia
Comparatio magnitudinum (a latere sinistro ad dextrum) pumilionis albae, pulsaris et Telluris. In observationibus stellae neutronicae (inde pulsaria, magnetaria, etc.) ob suas altissimas temperaturas et demum luminositates patescunt maiores suis realibus dimensionibus.

Stella degener in astronomia est corpus caeleste in materie degeneri(d) consistens, i.e. pumilio alba, stella neutronica, et alia corpora caelestia quae ex materie degeneri composita praedicuntur, omnia fere parva licet magna mole. Locutio stellae compactae est paene synonymum, attamen talis classis corpora includit quorum materies est ignota vel putatur massa pura[1] (quamquam per observationem haec quoque sciamus esse parvarum dimensionum et magnae massae, e.g. foramina nigra).

Omnia genera stellarum degenerium nota conceptaque ex ultimo gradu evolutionis stellaris(d) emergunt, idcirco tales stellae etiam reliquiae stellares appellantur.

Genus corporis compacti e massa relicta a qua id oritur magnopere dependet. Namque si talis massa limitem 1.4 M non excedit stella degener erit pumilio alba; sin secus, si massa relicta intra limitem 2.5–3 M manet, fiet stella neutronica. Stellae massarum maiorium fieri foramina nigra putantur.

Mense Iunii 2020, astronomi deflagrationes radioelectricas rapidas(d) inspexerunt (Anglice Fast Radio Bursts, vel FRB), et nonnullas aestimaverunt a stellis degeneribus vel earum collisionibus oriri.[2][3]

Notae[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!