Ventus stellaris

Ventus stellaris est fluxus gasium ex atmosphaera superiore stellae(en) eiectus, cuius casus particularis unus est ventus solaris. Minor collineatio(en) et absentia symmetriae sphaericae ab effluxu bipolari(en) (qui peculiaris est stellarum iuvenum) ventum stellarem distinguunt. Dissimiles classes stellarum dissimilia genera venti stellaris proferunt.
Stellae quae seriem principalem transgrediuntur et suam finem appropinquant saepe magnam partem suae massae (> 10−3 M☉ per annum) formā lenti venti stellaris (~10 km/s) eiiciunt. Giganteae supergiganteaeque rubrae atque ramus asymptoticus stellarum gigantearum(en) in hanc classem includuntur. Sicut intellegitur, pressio radiationis(en), quae contra pulverem cosmicum(en) in atmosphaera superiore siderum condensantem pellit, ventos stellares agit.[1][2][3][4][5][6]
Stellae iuvenes classe T Tauri(en) ventos validissimos proferre solent.
Stellae graves classe spectrali O(en) et B(en) ventos stellares gignunt qui paucam massam (< 10−6 M☉ per annum) altissimis velocitatibus eiectam (v > 1-2000 km/s) dissipant. Pressio radiationis e lineis absorptionis resonantibus(en) elementorum gravium (sicut carbonis et nitrogenii) oriens tales ventos impellit.[7] Hi patescere solent formā bullarum venti stellaris(en).

Venti pumilionum flavarum Soli similium calidis coronis(en) magneticis excitantur. Tales venti e particulis subatimicis altis energiis iactis (circiter 1 keV) maxime constant (i.e. electrones protonesque), quae ob altam temperaturam coronae gravitatem stellarum effugere possunt.
Venti stellarum seriei principalis massis inferioribus, ut Solis, earum evolutionem(en) minime afficiunt.
Evolutio(en) harum stellarum seriei principalis massis inferioribus, ut Solis, vento stellari minime afficitur. Attamen, e stellis seriei principalis classe O, ventus stellaris massam usque ad dimidiam partem abigere potest: talis amissio effectūs evidentes in tardam evolutionem eorum inducit. Iidem effectūs et in stellis massis intermediis notari possunt, quae, morientes, quum satis massam per ventum stellarem perdiderint, ad vicem supernovarum fieri possunt pumiliones albae.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lamers, Henny J. G. L. M. & Cassinelli, Iosephus P. (). Introduction to stellar winds. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521593980.
- ↑ Dust Envelopes. Stellar Physics. Astrophysical Institute Potsdam.
- ↑ Mattsson, L.; Wahlin, R. & Höfner, S. (). Dust driven mass loss from carbon stars as a function of stellar parameters. Astronomy and Astrophysics. 509. p. A14. doi:10.1051/0004-6361/200912084. arXiv:1107.1771. ISSN 0004-6361.
- ↑ Höfner, S.; Gautschy–Loidl, R.; Aringer, B. & Jørgensen, U. G. (). Dynamic model atmospheres of AGB stars. Astronomy & Astrophysics. 399 (2). pp. 589–601. doi:10.1051/0004-6361:20021757. ISSN 0004-6361.
- ↑ Sandin, C. & Höfner, S. (). Three-component modeling of C-rich AGB star winds. Astronomy & Astrophysics. 404 (3). pp. 789–807. doi:10.1051/0004-6361:20030515. arXiv:astro-ph/0304278. ISSN 0004-6361.
- ↑ Sandin, C. & Höfner, S. (). Three-component modeling of C-rich AGB star winds. Astronomy & Astrophysics. 413 (3). pp. 789–798. doi:10.1051/0004-6361:20031530. arXiv:astro-ph/0309822. ISSN 0004-6361.
- ↑ Castor, J.; Abbott, D. C. & Klein, R. I. (). Radiation-driven winds in Of stars. Astrophys. J.. 195. pp. 157–174. doi:10.1086/153315. bibcode:1975ApJ...195..157C.
- ↑ The long goodbye. ESA/Hubble.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad ventos stellares spectant. |