Opus Romanum (medium aevum)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Ars Romana (medium aevum)
Notre-Dame-la-Grande, Pictavii (Francia).
Baptisterium Cremonae.
Ecclesia Sancti Michaelis maioris, Papiae, presbyterium et Apsis supra Cryptam.
Camera decussata in ecclesia Sanctorum Iacobi et Dionysii in Gadebusch.

Opus Romanum[1][2] vel Romanorum[3] est genus architecturae quod in Europa praecipue Occidentali aevo medio usque in saeculum XI floruit. Nomen e structuris (et praesertim arcubus) iam sub imperio Romano adhibitis deductum est, sed hoc opus distinguitur ab architectura illius aevi antiquioris, cui nomen operis Caesarum attributum est. Saeculo XII ineunte, opus francigenum, ab origine aedificiis insulae Franciae insigne, iam florere coepit. Posteri etiam de architectura Romana[4][5] vel Romanica[6] aut etiam de genere vel ordine Romanico[7] loquuntur.

Si plus de notionibus legere vis, vide locum Ars Romana (medium aevum), partem: Notiones.

Ex Normannia saeculo undecimo opus Romanum in insulas Britannicas translatum est, ubi architecturae Anglo-Saxonicae ibi vigenti subiit. Genus Romanum Britanniae anno 1817 ab architecto et antiquario Thomas Rickman Genus Normannicum (Norman Style) dictum est.[8] Opus Romanum primum post Imperium Romanum Occidentale saeculo quinto interitum genus architecturae artisque commune erat, quod totam Europam a Sicilia usque ad Scandinaviam coniunxit.

Propria operis Romani[recensere | fontem recensere]

Architecturae Romanae propria sunt arcus capitis rotundi et muri crassi munitionibus similes parvis fenestris instructi. Ecclesiis saepe sunt trabes apertae aut plana tecta lignea; postea magis magisque camerae variorum generum aedificabantur. Capitella, etsi formis vegetabilibus aut figuralibus ornata, tamen codicis instar formata sunt. Forma prinicipalis est capitellum cubicum. Quibusdam in aedificiis Romanis sunt sic dicta spolia, i.e. reliquiae aedificiorum antiquorum, a latere incipiente usque ad capitella et columnas.

De basilicae forma mutanda[recensere | fontem recensere]

Iam antiquitate posteriore basilica, olim aedificium profanum, in quo res publicae et iudiciales agebantur, in usum templi Christiani sive ecclesiae insumpta est. Iam saeculo quarto, ubi fieri poterat, sed praesertim postea basilica ad orientem solem versa construebatur. Ab occidente atrium esse solebat, quod paradisus appellabatur; per narthicem aedes sacrae intrabantur. Portae saepe splendide ornatae erant. Media navis altior erat reliquis. Columnae epistylio iunctae fulciebant murum, in quo erant fenestrae. Camerae deerant, ut tecti trabes essent conspicui. Tectum erat ligneum.

Aetate operis Romani medii aevi multis in ecclesiis inter navem et presbyterium quadrans (transeptus dictus) insertus est. Quadrans saepe in altitudinem surgens turris super ecclesiam eminebat. Navis transversa per naves laterales extra aedificium prominebat, ut forma crucis Latini facta est. Etiam quaedam ecclesiae unius navis quadrante et nave transversa instructae sunt, ut formam crucis acciperent.

Presbyterium semi-circulo sive apside terminabatur. In presbyterio parieti applicatus medius thronus episcopalis, sedibus sacerdotum circumdatus.

Pavimentum, parietes, praesertim autem apsis arcusque triumphalis splendide ornabantur opere tesselato aut picturis.

Etiam ecclesiae forma oeci aedificatae sunt, quarum omnes naves eadem altitudine sunt. Denique quaedam basilicae podiis instructae sunt, quod aut stabilitatae adiuvandae aut divitiis demonstrandis factum est.

Templa tholiforma[recensere | fontem recensere]

In occidente maximus templorum numerus in longitudinem patet. Sunt tamen et ecclesiae tholiformae, sive orbiculatae sive polygoniae. Huius formae ecclesiae celebriores antiquitatis posterioris sunt Basilica Sancti Stephani in monte Caelio, Basilica Sancti Laurentii Mediolani et Templum Sancti Vitalis Ravennae.

Aetate operis Romani medii aevi saepe baptisteria (imprimis in Italia), sacella arcium, cellae cimeteriales necnon ecclesiae, quae ecclesiam Sancti Sepulcri Hierosolymis sitam imitarentur, hac forma aedificata sunt.

Apsis et presbyterium[recensere | fontem recensere]

Spatium maximi momenti erat illud circum altare principale versus orientem situm. In basilicis ecclesiae antiquae apsidi sive presbyterio cum altari navis principalis se applicabat. In basilicis mediaevalibus inter apsidem et navem locus, quo cantatore (Canonici aut monachi) liturgiae assistebant, insertus est. Quoniam ab iis in "choro" cantabatur, etiam locus saepe eodem verbo nominabatur. Quaedam ecclesiae in fine navis transversalis sive transepti sic dictae apsides laterales habebant. Conclave sub choro, crypta camera tecta, locus erat ad sanctos aut nobiles sepeliendum.

Camerae[recensere | fontem recensere]

Camerae ecclesiis operis Romani propriae sunt, imprimis in Francia, camerae decussatae in Germania, utraeque plane capite rotundo. Cum autem cryptis camerae decussatae esse soleant, ecclesiis saepe tecta lignea sunt. In navibus lateralibus magis camerae inveniuntur, quam in navibus principalibus, quod, quantum coniectare licet, perdifficile est stabiles altis in aedificiis cameras construi. Quibusdam in operibus tecta plana postea in cameras decussatas mutata sunt, ut puta in Ecclesia Cathedrali Moguntiaca.

Turres[recensere | fontem recensere]

Multis in regionibus turres gratae fuerunt, quae variis formis cum ecclesia coniunctae sunt:

  • Una turris super chorum sive transeptum.
  • Quattuor turres
  • Turres super ecclesiam occidentalem
  • Opus occidentale

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ipsa vero basilica opere Romano insignita . . . beati Wilfridi ministerio exstitit dedicata": Chronicon de Lanercost sub anno 1296; "ut mihi opere Romano edificatis murum urbis nimis altum per girum" (p. 7 apud Google Books).
  2. "This is the true origin of the opus Romanum or that style of building denominated Saxon, and by some superficial writers, Norman": ("Winchester" fol. (c) apud Google Books).
  3. "Edmerus veterem ecclesiam quae, ut dixit, ante Lamfrancum opere Romanorum constructa est, descripsit": Gervasius Cantuariensis, Chronica MR p. 215.
  4. In terra, quae undique efferebatur, inveniebantur fragmenta romanae et goticae architecturae, in Acta Academiae Velehradensis (XIII / 1), Olomucii 1937, p. 307.
  5. Aedificium, quamvis Sacrarium exterius referat Architecturam Gothicam, interius est Architecturae romanae et quidem pulcherrimae, in: Anton Landersdorfer: Die Ad-limina-Besuche ... (1839-1875), p. 11, edita Bataviae (Bavaria) 2017.
  6. locus historicus est, qui in via architecturae Romanicae situs ..., in: LS Pforta
  7. adeo Romanico, quod vocant, structurae genere insigne (p. 31); Ordine, quem dicunt, romanico confectum (p. 270), in: AAS 49 (1957)
  8. Scilicet in libro An Attempt to Discriminate the Styles of English Architecture from the Conquest to the Reformation eodem anno edito.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Opus Romanum mediaevale spectant.