Opus occidentale

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Opus occidentale (Germanice: Westwerk) est pars quarundam ecclesiarum, qui Medio aevo (imprimis) in regionibus Sacri Romani Imperii opere Romanico aedificatae sunt.

Terminus technicus[recensere | fontem recensere]

Opus occidentale saepius in litteris Latinis[1][2] invenitur partem ecclesiae occidentalem denotans. Terminus technicus „Westwerk“ (vox Latin opus occidentale in Theodiscum versa) primo a Ioanne Bernhard Nordhoff anno 1873 ad frontem vel opus occidentale ecclesiae cathedralis Mindensis et anno 1888 Corbeiae novae adhibitum est. Anno 1929 vox ab Aloysio Fuchs definita est[3].

Historia et architectura[recensere | fontem recensere]

Tempore Carolingorum basilicis in parte occidenti spatia conclaviaque addita sunt. Postea hoc opus occidentale aliis cum generibus frontium coniunctum est. Non solum sed imprimis in Saxonia aedificium est nave ecclesiae altius rectangulareque repagulo simile, qua re haec forma peculiaris in architectura nomine Theodisco "Westriegel" (repagulum occidentale) appellatur.

Opus occidentale navi antepositum propria est aedificii pars plerumque tribus turribus, media turri operi supraposita. In imo opere est atrium, in superiore parte spatium ad navem ecclesiae apertum matroneis circumdatum. Aedificia postera tabulatione et turri media carent.

Usus[recensere | fontem recensere]

Opus occidentale non solum frons est navem concludens, sed aedificium proprium cum spatiis internis, quae utilitatem habent. Usque ad reformationem Cluniacensem locus officiorum aut iudicii in usu erat, postea imperatorem repraesentavisse videtur, cui a superiore positione in matroneo versus navem ecclesiae apertam liturgiae interesse licebat. Inde opera occidentalia in ecclesiis monasteriorum et interdum in ecclesiis cathedralibus inveniuntur, numquam in paroeciis.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wilhelm Effmann: Centula. St. Riquier. Eine Untersuchung zur Geschichte der kirchlichen Baukunst in der Karolingerzeit (= Forschungen und Funde, vol. 2). Aschendorff, Monasterii Germaniae 1912.
  • Alois Fuchs: Die karolingischen Westwerke und andere Fragen der karolingischen Baukunst. Paderbronnae 1929.
  • Felix Kreusch: Beobachtungen an der Westanlage der Klosterkirche zu Corvey. Böhlau, Coloniae Agrippinae 1963.
  • Uwe Lobbedey: Westwerke und Westchöre im Kirchenbau der Karolingerzeit, in: Am Vorabend der Kaiserkrönung: das Epos "Karolus Magnus et Leo papa" und der Papstbesuch in Paderborn 799 (ed. a Petro Godman et al.) Akademie-Verlag, Berolini 2002, p. 163–191. ISBN 3-05-003497-1

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Corpus Chronicorum Flandriae
  2. Acta Sanctorum mensis October
  3. Uwe Lobbedey: „Westwerke“ des 12. Jahrhunderts in Westfalen. In: Maike Kozok: Architektur, Struktur, Symbol. Petersberg 1999, p. 85.