Apsis (architectura)

E Vicipaedia
Haec pagina de architectura explicat. Si verbum astronomiae quaeris, vide Apsis.
Apsis ecclesiae nomine Neuwerkkirche Goslariae.
Apsis ecclesiae (formae pars rosea)
Apsis Aulae Palatinae in urbe Augusta Treverorum.
Tres apsides ecclesiae Visigothorum Sanctae Luciae del Trampal (Extremadura), Hispania.

Apsis[1] est aedificii maioris pars dimidia circuli vel polygonali forma, quae plerumque dimidio tholo tegitur. Rarius - ut puta in Anglia - apsides rectanguli aut quadri forma inveniuntur.

Definitio[recensere | fontem recensere]

Basilicis antiquis apsides esse solent. Plerumque muris excedunt, nonnumquam autem intra corpus aedifii sitae aut rectis angulis saxis vel lateribus consaeptae esse possunt. Apsis a semitholo tegi solet, nonnumquam autem alio tecto. Magnitudine ab aediculis differunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Forma apsidis ab exedra et tribuna aedificiorum Graecorum Romanorumque repetit. Basilicis Romanis saepe duae apsides per axem longitudinalem ex adverso sitae erant (Volubilis, Leptis Magna), quae forma nonnumquam etiam in ecclesiis medievalibus invenitur (ut puta in ecclesiis cathedralibus Augustae Treverorum aut Niverni).

In architectura antiqua aediculae saepe statuis ornatae in usu erant, ut locus aut conclave vel pars conclavis distingueretur. Basilicis imperii Romani saepe erat apsis cum simulacro imperatoris. A basilica Romana forma ecclesiarum Christianarum repetit. Prima ecclesia magna Archibasilica Sanctissimi Salvatoris (319) habet apsidem, in qua est altare in positione altiore constitutum.

Multis in ecclesiis extrema pars orientalis – aditui ex adverso – formam apsidis habet. Ibi est suggestus cum altari et scamno sacerdotum, quod Synthronon vocatur. Ex tunc apsis presbyterii ecclesiarum Christianarum in orientem versus spectare solet.

Medium aevum[recensere | fontem recensere]

Cum apsis usque ad tempus Carolingorum navi principali aut navi transversae afficta sit, postea presbyterium intermissum est. Arte Romanica et Gothica apsides in ecclesiis forma oblonga una cum presbyterio oculos intrantium in se vertunt. Apsides Romanicae etiam foris conspicuae variisque rebus ornatae sunt. Interdum etiam duplices (e.g. Abulae) ac triplices apsides (Monasterium Tuberis in Müstair) inveniuntur. Arte Romanica exeunte et arte Gothica presbyterium capellis sive sacellis coronae instar circumdari solet. Apsis nihil nisi ambitus internus appellatur.

Saepe apsides iam ab antiquitate exeunte Roma et Ravennae magnis operibus tesselatis ornatae sunt, postea etiam fenestris varii coloris vel narrationes biblicas demonstrantibus, statuis sanctorum aut monumentis sepulcralibus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verbum apsis a Graeco ἅψις (Ionice ἄψις) repetit. Declinatio Latina: apsis, -sīdis f., Acc. -sīda, Acc. plur. -sīdas. Est etiam forma antiquitatis posterioris absida, ae f. (Cf. Vox apsis, in: Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannoverae 1913 (8. ed., iterum typis data Darmstadiae 1998), vol. 1, col. 519.)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Apsides spectant.