Flavius Hermenericus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Hermenericus (natus saeculo 5, mortuus post annum 484) vir publicus et filius Flavii Ardaburii Aspari et brevi tempore Caesar Imperii Romani Occidentalis erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Avus eius Flavius Ardaburius erat, pater Flavius Ardaburius Asparus fuit, fratres Flavius Ardaburius Iunior (consul anni 447) et Flavius Iulius Patricius (consul 459) erant.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Flavius Hermenericus anno 465 una cum Flavio Basilisco consul Romanus fuit. Cum anno 471 pater et fratres a Leone I depositi et necati essent, Hermenericus a Zenone, qui postea imperavit, servatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, T. 5, c. 423


Antecessores:
Flavius Caecina Decius Basilius et Flavius Vivianus
Consul
465
cum
Flavio Basilisco
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus III et Tatianus