Zea mays

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Maizum)


Zea mays

Classis : Liliopsida 
Ordo : Poales 
Familia : Poaceae 
Genus : Zea 
Species : Z. mays 
Zea mays 
L.  

Zea mays[1] (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum), Latinitate communi zea[2] seu maizium[3] (Hispanice maíz, a lingua Taino mahiz), est gramen familiae Poacearum, frumentum ab Indis in Mexico australi temporibus praehistoricis, abhinc annorum 10 000 fere, primum excultum.[4][5] Foliaceae plantae caulis inflorescentias pollenaceas separatasque inflorescentias ovuliferas (spicas) parit, quarum nuclei sunt semina.

Nuclei maizii.

Nuclei, botanice fructus habita,[6] ut holus vel amylum in arte coquinaria adhibentur. Olmeci et Maiae permultas varietates maizii, et molitas et per nixtamalizationem commutatas, coquere solebant. A medio fere millennio tertio a.C.n., maizium per multum Americae excolebatur.[7] Tota regio retia commercii condidit in residuo et varietatibus messium maizi posita. Exeunte saeculo XV ineunteque XVI, cum America ab Europaeis colonizata esset, exploratores mercatoresque maizium ad Europam importabant, quod in alias civitates introducebant. Cultura maizii ad cetera quoque loca mundi extensa est, quod sub diversis caelis crescit. Varietates saccharo plenae, maizium dulce appellatae, pro cibo humano usitate excoluntur, dum varietates maizii agrestis pro victu animalium sunt. E granis Zeae maydis varietatis evertae maizium inflatum praeparatur.

Maizium ad usus plures per confectionem nixtamal(en) paratur. Mesoamericani varias potiones et pultes e maizio faciunt, inter quas balché, posolli(en), atolli(en), pinolli(en).[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mays, gen. maydis: cf. nomen fungi Ustilago maydis
  2. "Unicum zeae granum edes": Codex Chimalpopoca cap. 13.
  3. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp 71, 297. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X. "Maiza": Carolus Egger, ed., ed. (1992, 1997). Lexicon Recentis Latinitatis. Urbis Vaticanae: Libraria Editoria Vaticana  ISBN 8820917319 (vol. I: A-L), ISBN 8820922398 (vol. II: M-Z), vol. II, p. 13, s.v. mais..
  4. The Evolution of Corn (University of Utah Health Sciences).
  5. B. F. Benz (2001), "Archaeological evidence of teosinte domestication from Guilá Naquitz, Oaxaca," Proceedings of the National Academy of Sciences 98 (4): 2104–06. doi:10.1073/pnas.98.4.2104, PMID 11172083, PMC 29389. Bibcode =2001PNAS...98.2104B.
  6. "Please settle a dispute. Is sweet corn a vegetable or a grain? What is the difference? How about field corn?" eXtension (USDA National Institute of Food and Agriculture, New Technologies for Ag Extension project.
  7. Roney 2009: 4.
  8. Coe (1994) pp. 117-119, 132-140

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Grana maizii flava
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 360 kJ
Carbohydrata 18.7 g
Amulum 5.7 g
Sacchara 6.26 g
Fibrum 2 g
Pingue 1.35 g
Proteinum 3.27 g
Tryptophanum 0.023 g
Threoninum 0.129 g
Isoleucinum 0.129 g
Leucinum 0.348 g
Lysinum 0.137 g
Methioninum 0.067 g
Cystinum 0.026 g
Phenylalaninum 0.150 g
Tyrosinum 0.123 g
Valinum 0.185 g
Argininum 0.131 g
Histidinum 0.089 g
Alaninum 0.295 g
Acidum asparticum 0.244 g
Acidum glutamicum 0.636 g
Glycinum 0.127 g
Prolinum 0.292 g
Serinum 0.153 g
Aqua 75.96 g
Vitaminum A equiv. 9 μg (1%)
- luteinum 644 μg
Thiaminum 0.155 mg (12%)
Riboflavinum 0.055 mg (4%)
Niacinum 1.77 mg (12%)
Acidum pantothenicum 0.717 mg (14%)
Vitaminum B6 0.093 mg (7%)
Folatum 42 μg (11%)
Vitaminum C 6.8 mg (11%)
Ferrum 0.52 mg (4%)
Magnesium 37 mg (10%)
Manganum 0.163 mg (8%)
Phosphorus 89 mg (13%)
Kalium 270 mg (6%)
Zincum 0.46 mg (5%)
datorum USDA
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database
Fontes antiquiores
Eruditio
Aliae encyclopaediae
  • Ruben G. Mendoza, et Irene Casas, "Maize" in Solomon H. Katz, ed., Encyclopedia of Food and Culture (Novi Eboraci: Scribner, 2003) vol. 2 pp. 417–431

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Inflorescentia mas, tassel Anglice appellata, in multis floribus parvis consistit.
Inflorescentia feminea, cum serica iuveni.
Flores mares.
Exoticae maizii varietates conliguntur ad addendam diversitatem geneticam.
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • GrassBase • Plant Name Index • IUCN Red List • "Zea mays" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database
Vide "Zeam mays" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Zeam mays spectant.