Rariorum plantarum historia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus Clusius anno 1575

Rariorum plantarum historia est opus botanicum multis imaginibus illustratum, a Carolo Clusio scripta Antverpiaeque apud officinam Plantinianam anno 1601 divulgata. Studia iam edita in operibus 1576 Rariorum aliquot stirpium per Hispanias observatarum historia et 1583 Rariorum stirpium per Pannoniam, Austriam et vicinas quasdam provincias observatorum historia cum aliis rebus comprehendit. In appendice praebentur epistulae botanicae Honorii Belli medico Vicentino, qui Cydoniae in insula Creta laborabat, et Thobiae Roelsii Medioburgensi, necnon opusculum Ioannis Pona Veronensis de plantis montis Baldi; insuper opusculum Clusii ipsius de fungis.

In hoc opere descriptio reperitur holeris Peruviani "papas" a Clusio nuncupati, quod hodie Solanum tuberosum appellatur.[1] Hic etiam fructus aromaticus "anisi Philippinarum" (Illicium verum) primum inter Europaeos describitur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Clusius, Rariorum plantarum historia appendix p. lxxix
  2. Clusius, Rariorum plantarum historia appendix p. ccii

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Titulus Rariorum plantarum historia