Jump to content

Signum diacriticum

E Vicipaedia

Signum diacriticum[1] vel nota diacritica vel punctus diacriticus (Graece διακριτικός 'distinguens' a διακρίνειν 'distinguere') est signum quo litterae similes fieri possunt dissimiles (idcirco necesse est ei esse parvum). Causa prima signis diacriticis utendi est penuria signorum ad expressionem sonorum in litteris, nam numerus litterarum cuiuslibet alphabeti finitus est.

Signa diacritica in lingua Graeca

[recensere | fontem recensere]

Signa diacritica in lingua Graeca antiqua inventa sunt. Signa Graeci veteris sunt accentus acutus, gravis, circumflexus. Linguae Neograecae est unum signum diacriticum tantum, τόνος, acuto antiquo simile, ad accentum indicandum.

Signa diacritica in lingua Latina

[recensere | fontem recensere]

Signa longitudinis et brevitatis in lingua Latina, secundum orthographia hodierna, sunt macron et breve. Vocales longae signum longitudinis ferre possunt. Hoc signum hodie est macron (a verbo Graeco μακρόν ‘longum’), sed per apicem ab auctoribus classicis signari solebat. Vocales breves signum brevitatis (˘) ferre possunt. Hoc signum rarius oppetitur. Sicut in multis aliis linguis, etiam in Latina trema (¨) scribi potest, e binis punctis constans, ut vocales contiguae indicentur non fieri diphthongum.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Sweet, Henry. 1877. A Handbook of Phonetics.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]