Latinitas nondum censa

Ketaminum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Ketaminum
Ketaminum
Ketaminum
Natura chemica
Formula chemica C
13
H
16
ClNO
Massa molaris 237.725 g/mol
PubChem 3821
DrugBank DB01221
Natura pharmacologica
Codex ATC N01AX03 (WHO)
Tempus semivitae biologicum 2.5h-3h
Norketaminum: 12h
Metabolismus iecore (hepaticus): CYP3A4
minus:CYP2B6, CYP2C9
Metaboliti Norketaminum
Dehydro-Norketaminum
Hydroxy-Norketaminum
Excretio renibus (91%),
faecibus (1-3%)
Ad usum therapeuticum
Applicatio per os, s.c., i.m., i.v.,
intra nasalem

Ketaminum est chemicum cui sunt effectus anaesthetici et analgetici.[1] Antagonista non competitivus receptoriorum NMDA selectivus in anaesthesiologia ketaminum ad anaesthesiam incipiendam velut tenendam usitatum est[2], nimirum quoniam corpus in statum somni brevis et interiungendi cum primis memoriae perditu et dolore vacante (indolentia) et sedatione adducit[3]. Nuper ketaminum in depressionibus tractandis ad beneficentiam conferri expositum est.[4]

Ketaminum ordinis mundi sanitarii indicem exemplarem medicamentorum principalium receptum est.

Natura Ketamini[recensere | fontem recensere]

Natura chemica[recensere | fontem recensere]

Ketaminum est cyclohexanoni derivatum, cuius structura chemica (RS)-(±)-2-(2-chlorphenylo)-2-(methylamino)cyclohexan-1-onum et massa molaris 237.725 grammata est. Codex ATC est N01AX03 (WHO).

Natura pharmacologica[recensere | fontem recensere]

Ketaminum est substantia chemica, cuius natura est anaesthetica et analgetica.

Pharmacodynamica[recensere | fontem recensere]

Ketaminum est antagonista non competitivus receptoriorum NMDA selectivus.

Pharmacocinetica[recensere | fontem recensere]

Tempus semivitae biologicum .[5] 2½ - 3 h est, quamquam effectus anaestheticus aliquanto brevior quam una hora est.

Excretio[recensere | fontem recensere]

Excretio fit per urinas (>95%).

Effectus ketamini[recensere | fontem recensere]

Reactiones adversae[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Adversa drogae reactio

Usus ketamini[recensere | fontem recensere]

Usus medicus[recensere | fontem recensere]

Ketaminum in medicina ad curam diversorum morborum perturbationumque adhiberi potest:

Depressio[recensere | fontem recensere]

Depressionis quoque tractationi ketaminum in dosibus subanaestheticis adhiberi potest[6]. Fieri potest, ut effectus in neuronibus habenularum perficiantur[7]. Saepe dosis 0.5 mg/kg eligitur, at nonnullibus hominibus doses minores usque ad 0.1 mg/kg satis sunt, in aliis autem doses maiores usque ad 0.75 mg/kg poscantur. Ketamini per venam applicati dodrans necesse est.

Abusus[recensere | fontem recensere]

Usus Ketamini cum periculo abusus coniunctus est[8]. Praeterea abusus Ketamini non raro cum infectionibus vel damnis tractus urogenitalis inferioris convenire videtur[9].

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1] Sigma-Aldrich de Ketamino.
  2. Drugs.com: de usu ketamini.
  3. Green SM, Roback MG, Kennedy RM, Kraiss B (mai 2011). "Clinical Practice Guideline for Emergency Department Ketamine Dissociative Sedation: 2011 Update". Ann Emergency Med 57 (5): 449-61 .
  4. Zarate CA Jr., Niciu MJ (oct 2015). "Ketamine for Depression: evidence, challenges and promise". World Psych 14 (3): 348-50 .
  5. IUPAC Goldbook.
  6. Andrade C (2017). "Ketamine for Depression, 4: In What Dose, at What Rate, by What Route, for How Long, and at What Frequency?". J Clin Psychiatry 78 (7): e852-7 
  7. Yang Y, Cui Y, Sang K, Dong Y, Ni Z, Ma S, Hu H (2018). "Ketamine blocks bursting in the lateral habenula to rapidly relieve depression". Nature 554 (7692): 317-22 
  8. Hong YL, Yee CH, Tam YH, Wong JH, Lai PT, Ng CF (2018). "Management of complications of ketamine abuse: 10 years' experience in Hong Kong". Hong Kong Med J 24 (2): 175-81 
  9. Chu PS, Ma WK, Wong SC, Chu RW, Cheng CH, Wong S, Tse JM, Lau FL, Yiu MK, Man CW (2008). "The destruction of the lower urinary tract by ketamine abuse: a new syndrome?". BJU Int 102 (11): 1616-22 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]