Vasopressinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Vasopressinum
Antidiureticum hormon (ADH)
Fontes
ext.
OMIM: 192340
Vasopressinum
Locus geni (in homine)
Nomen AVP
Chromosomate 20 locatum
Chr. Chromosoma 20 (humanum)[1]

Vasopressinum sive antidiureticum hormon (ADH) est hormon et neuropeptidum, quod in cerebro prohormon prae-pro-AVP, ibi in hypothalamo enim, perficitur, tum per axones intracellulariter portatur in lobum hypophysis posteriorem, in quo liberatio ex vesiculis in sanguinem fit. Secundum definitionem hormontum vasopressinum quoque effectus suos procul ab loco secretionis suae perficit. Aeque vasopressinum reabsorptionem aquae purae (sine electrolytis) in renibus auget.

Ut nomen quidem indicat, hormon hoc effectus vero vasopressivos exercet, arterias contrahens, quo fit, ut fluxus per eas deminueretur.

Usus verbi antidiuretici hormontis saepe cum syndroma secretionis indignae antidiuretici hormontis (SIADH) nexus est.

Natura vasopressini[recensere | fontem recensere]

Genetica[recensere | fontem recensere]

Genum vasopressini, argininum-vasopressinum (AVP) nominatum, apud homines in chromosomate 20 locatum est. Productum geni prae-pro AVP (prae-pro-arginino-vasopressinum) nominatum, in cellulis hypothalami [2], ex quo tria peptida dimoventur, quorum unum vasopressinum est.

Plus quam triginta mutationes geni AVP divulgatae sunt. Pleraeque illarum morbum diabetis insipidi cum disruptione aequilibriorum aquatorum in corpore electrolytorum ut natrii (Na++)[3] generant.

Physiologia[recensere | fontem recensere]

Prae-pro AVP secretum in cellulis magnocellularibus et parvocellularibus nuclei supraoptici hypothalami ac nucleo paraventriculari[4], tria producta generantur:?peptidum eius signum dans, AVP ipsum, neurophysinum II (NP).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Riddell D. C., Mallonee R., Phillips J. A., Parks J. S., Sexton L. A., Hamerton J. L. (1985). "Chromosomal assignment of human sequences encoding arginine vasopressin-neurophysin II and growth hormone releasing factor". Somatic cell and molecular genetics 11 (2): 189-95 .
  2. Brownstein M. J., Russell J. T., Gainer H. (1980). "Synthesis, transport, and release of posterior pituitary hormones". Science 207 (4429): 373-8 .
  3. Lu H. A. (2017). "Diabetes Insipidus". Advances in experimental medicine and biology 969: 213-25 .
  4. Bargmann W., Scharrer E. (Apr 1951). "The site of origin of the hormones of the posterior pituitary". American scientist 39 (2): 255-9 

Nexus interni