Karaczaevo-Circassia
Civitas: Russia
Locus: 43°55′0″N 41°47′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Kabardino-Balkaria, Territorium Stauropolitanum, Territorium Crasnodarianum
Forma
Caput: Cherkessk
Gestio
Vita
Sermo publicus: Russica, Lingua Nogaiensis, Lingua Karaczaevo-Balcarica, Lingua Cabardino-Circassica, Abaza
Zona horaria: Tempus Mosquanum, UTC+3
Commemoratio
Sigla
Karaczaevo-Circassia[1][2] (Russice Карачаево-Черкесия) seu Res Publica Karaczaevo-Circassica[1] (Russice Карачаево-Черкесская Республика, Karaczaevo-Balcarice Къарачай-Черкес Республика, Kabardino-Circassice Къэрэшей-Шэрджэс Республикэ, Abazinice Къарча-Черкес Республика, Nogaice Карашай-Шеркеш Республикасы) est subiectum Foederationis Russicae, ab anno 2010 in eius districtum (circulum) foederalem Septentrio-Caucasicum inclusum. Formata est anno 1922 ut regio autonoma Karaczaevo-Circassica, quae anno 1992 statum hodiernum obtinuit.
Karaczaevo-Circassia, aream 14 277 km² habens, in Caucaso Septentrionali sita est, cum territorio Crasnodariano in occidente, territorio Stauropolitano in septentrione, re publica Kabardino-Balkarica in oriente atque cum Georgia Abasgiaque in meridie contermina. Circa 468 milia incolarum (anno 2016) habet. Secundum censum 2010, gentes plurimae ibi sunt Karaczai (41 %), Russi (31,6 %), Circassi (11,9 %), Abazini (7,8 %) et Nogai (3,3 %). Linguae omnium harum gentium sunt publicae in Karaczaevo-Circassia, Russica ibi est lingua communicationis internationalis. Metropolis est urbs Čerkessk.
In Karaczaevo-Circassia sunt nonnullae areae naturae speciali protectae, e quibus sunt Reservatum Teberdense et pars Reservati Caucasici.
Notae[recensere | fontem recensere]
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Karaczaevo-Circassiam spectant. |