Latinitas bona

Reservatum Caucasicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Reservatum Caucasicum in tabula geographica colore viride pictum

Reservatum Caucasicum[1] (Russice Кавказский заповедник, tr. Kavkazskij zapovednik) vel plenius Reservatum Publicum Naturale Biosphaericum Caucasicum Šapošnikovianum (Russice Кавказский государственный природный биосферный заповедник имени Х. Г. Шапошникова, tr. Kavkazskij gosudarstvennyj prirodnyj biosfernyj zapovednik imeni Ch. G. Šapošnikova) est reservatum naturale in parte occidentali Caucasi Septentrionalis.

Die 12 Maii anni 1924 pro protectione bisonum bonasorum conditum, die 19 Februarii anni 1979 statum reservati biosphaerici obtinuit, anno 1999 UNECO Mundi Hereditatis locus factum est, et anno 2008 in honorem conditoris sui Christophori Šapošnikov nominatum est.

Aream plus quam 280 ha habet, quae ad territorium Crasnodarianum, rem publicam Adygeiam et rem publicam Karaczaevo-Circassicam Foederationis Russicae pertinet.

Fauna et flora[recensere | fontem recensere]

Fauna Reservati Caucasici 89 species mammalium, 248 species avium, 15 species reptilium, 9 species amphibiorum, 21 species piscium, plus quam 100 species molluscorum et circa 10 milia species insectorum habet.

Flora reservati autem circa 900 plantarum vascularium et plus quam 720 species fungorum includit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "...Caucasus occidentalis, Reservatum Caucasicum..." (in: Flora of the USSR, vol. XXVI, 1995. - P. 998); 'Additamenta ad floram Agaricalium Reservati Caucasici" (in: Acta biologica Silesiana, vol. 35-37, p. 254).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Reservatum Caucasicum spectant.