Latinitas inspicienda

Divisio administrativa Russiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Divisio administrativa Russiae aliquoties mutata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ruthenia antiqua (sive Russia Kioviensis dicta) in ditiones sub potestate ducum gentis Rurici dividebatur, dein autem (potissimum post invasionem Mongolo-Tatarorum) formati sunt ducatus Ruthenici varii – terrae suorum iurum, quarum numerus gradatim amplificabatur.

Postquam Magnus Ducatus Moscoviae multos alios ducatus Ruthenicos adiunxit, extremo saeculo quindecimo regnum Russicum unitum formatum est, quod saeculis ad sedecimo ad initium saeculi duodevicesimi in districtus (Russice, in nominativo et accusativo plurali, уезды, tr. uezdy) dividebatur. Anno 1708 decretum tzaris Petri I gubernia (губернии, tr. gubernii) introduxit, quo anno Russia divisa est in gubernia octo: Archangelopolitanum, Asoviense, Casanense, Ingermanlandicum (anno 1710 in Petropolitanum transformatum), Kioviense, Moscuense, Smolenscense, et Siberiense. Saeculis sequentibus tamen multa gubernia nova in Imperio Russico formata sunt. Districtus autem in gubernia (annis ab 1719 ad 1775 enim in provincias guberniorum) includebantur. Praeterea, a saeculo undevicesimo regiones (области, tr. oblasti) ut subdivisiones administrativae gradus guberniorum in hoc imperio exsistebant.

Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, post res novas Octobres declarata, partem maximam Imperii Russici eiusque divisionem administrativam hereditatem cepit, sed, Russia sub potestate Bolsevicorum reformata, hac in terra iam annis primis regiminis Sovietici formatae sunt subdivisiones "nationales": res publicae Sovieticae socialisticae autonomae, regiones autonomae et districtus (circuli) nationales (dein etiam in "autonomos" renominati). Ad annum 1930 gubernia regionesque RSFSR unita sunt in (partis Unionis Sovieticae ab anno 1922) territoria (края, tr. kraja) septem, regiones (области, tr. oblasti) sex et res publicas Sovieticas socialisticas autonomas (regiones automonae et districti vel circuli nationales autem ad territoria et regiones pertinebat). Annis sequentibus partes illae administrativae divisione nova affectae sunt, numerus regionum territoriorumque enim amplificabatur (numerus districtuum eorum enim mutabatur), idcirco ad annum 1959 divisio administrativa territorialis Russiae nova creata est, quae fere sine mutationibus ad annum 1992 exsistebat.

Foederatio Russica hodierna, quae initio divisionem administrativam RSFS Russicae cepit, est res publica quae in "subiecta foederationis" (субъекты федерации, tr. subʺekty federacii) aequi iuris divisa est secundum Constitutionem anni 1993. In Foederatione Russica fere omnes regiones autonomae RSFS Russicae priscae factae sunt res publicae Foederationis novae. Annis ab 2005 ad 2008 nonnulli districtus (circuli) autonomi cum regionibus certibus uniti sunt, territoria nova formantes. Praeterea, subiecta Foederationis nunc inclusa sunt in octo districtus seu circulos foederales (федеральные округа, tr. federal'nye okruga), septem illorum anno 2000 et octavum anno 2010 formatos.

Subiecta Foederationis Russicae[recensere | fontem recensere]

Foederatio Russica a 21 Martii 2014 octoginta quinque subiecta foederationis sibi postulat, qui sunt:

22 res publicae[1]
9 territoria
46 regiones
1 regio autonoma
4 districtus autonomi
3 urbes dignitatis foederalis[1]
Tabula geographica subiectorum Foederationis Russicae ab anno 2014

Res publicae[recensere | fontem recensere]

Res publicae Foederationis Russicae

Viginti duo res publicae (республики) Russiae sunt:

Numeri (in tabula) Nomina Capita
1 Res publica Adygeia (Республика Адыгея) Maikop (Майкоп)
2 Res publica Altai (Республика Алтай) Gorno-Altajsk (Горно-Алтайск)
3 Res publica Baschkiria seu Baskiria (Республика Башкортостан) Ufa (Уфа)
4 Res publica Buriatia (Республика Бурятия) Udinium (Улан-Удэ)
5 Res publica Daghestania seu Dagestania (Республика Дагестан) Machaczkala (Махачкала)
6 Res publica Ingussetia (Республика Ингушетия) Magas (Магас)
7 Res publica Cabardino-Balcarica (Кабардино-Балкарская Республика) Naltschik (Нальчик)
8 Res publica Calmuccia (Республика Калмыкия) Elista (Элиста)
9 Res publica Karaczaevo-Circassica (Карачаево-Черкесская Республика) Čerkessk (Черкесск)
10 Res publica Carelia (Республика Карелия) Petrosavodsk (Петрозаводск)
11 Res publica Komi (Республика Коми) Syktyvkar (Сыктывкар)
12 Res publica Mari El (Республика Марий Эл) Joškar-Ola (Йошкар-Ола)
13 Res publica Mordovia (Республика Мордовия) Saransk (Саранск)
14 Res publica Sacha (Iacutia) (Республика Саха (Якутия)) Iacutia (Якутск)
15 Res publica Ossetia Septentrionalis – Alania (Республика Северная Осетия – Алания) Vladicaucasia (Владикавказ)
16 Res publica Tatarstania (Республика Татарстан) seu Tataria (Татария) Casanum (Казань)
17 Res publica Tuva (Республика Тыва, Тува) Kyzyl (Кызыл)
18 Res publica Udmurtica (Удмуртская Республика) Izhevsk (Ижевск)
19 Res publica Chakassia (Республика Хакасия) Abacanus (Абакан)
20 Res publica Tsetsenica (Чеченская Республика) Grozny (Грозный)
21 Res publica Tschuvaschica seu Tsuvasica (Чувашская Республика) Tscheboxari (Чебоксары)
22 Res publica Crimaea (Республика Крым)[1] Sympheropolis (Симферополь)

Territoria[recensere | fontem recensere]

600x

Novem territoria (края, in nominativo singulari край, tr. kraj) Russiae, qui interdum "ditiones", "provinciae" vel "regiones" appellantur, sunt:

Numeri (in tabula) Nomina Capita
1 Territorium Altaicum (Алтайский край) Barnaulia (Барнаул)
2 Territorium Camtschaticum seu Kamtschaticum (Камчатский край) Petropavlovsk-Kamčatskij (Петропавловск-Камчатский)
3 Territorium Chabarovskense (Хабаровский край) Chabarovsk (Хабаровск)
4 Territorium Crasnodarianum (Краснодарский край) Crasnodaria (Краснодар)
5 Territorium Crasnoiarense seu Krasnoiarense (Красноярский край) Crasnoiarium seu Krasnoiarium (Красноярск)
6 Territorium Permicum seu Permiense (Пермский край) Permia (Пермь)
7 Territorium Primorskense seu Maritimum (Приморский край) Vladivostokium (Владивосток)
8 Territorium Stauropolitanum (Ставропольский край) Stauropolis (Ставрополь)
9 Territorium Transbaicalicum seu Transbaicalense (Забайкальский край) Tschita (Чита)

Regiones[recensere | fontem recensere]

600x

Quadraginta sex regiones (области, in nominativo singulari область, tr. oblastʹ) Russiae, quae etiam "provinciae" nonnunquam appellantur, sunt:

Numeri (in tabula) Nomina Capita
1 Regio Amurensis (Амурская область) Euangelistria (Благовещенск)
2 Regio Archangelopolitana (Архангельская область) Archangelopolis (Архангельск)
3 Regio Astrachanensis (Астраханская область) Astrachanum (Астрахань)
4 Regio Bielogrodensis seu Belgorodensis (Белгородская область) Bielogroda seu Belgorod (Белгород)
5 Regio Branscensis seu Brianskensis (Брянская область) Branscum seu Briansk (Брянск)
6 Regio Celiabinscensis seu Tscheliabinskensis (Челябинская область) Celiabinsca seu Tscheliabinsk (Челябинск)
8 Regio Ircutensis (Иркутская область) Ircutia (Иркутск)
9 Regio Analeptriana (Ивановская область) Analeptria (Иваново)
10 Regio Kaliningradensis (Калининградская область) Kaliningradum (Калининград)
11 Regio Calugensis seu Kalugensis (Калужская область) Caluga seu Kaluga (Калуга)
12 Regio Kemerovensis (Кемеровская область) Kemerovo (Кемерово)
13 Regio Kirovensis (Кировская область) Kirov (Киров)
14 Regio Costromensis seu Kostromensis (Костромская область) Costroma seu Kostroma (Кострома)
15 Regio Kurganensis (Курганская область) Kurgan (Курган)
16 Regio Kurschensis seu Kurskensis (Курская область) Kurscha seu Kursk (Курск)
17 Regio Leninopolitana seu Leningradensis (Ленинградская область) Petropolis (Санкт-Петербург), olim Leninopolis vel Leningrad (Ленинград)
18 Regio Lipetzkensis (Липецкая область) Lipetzk (Липецк)
19 Regio Magadanensis (Магаданская область) Magadan (Магадан)
20 Regio Moscuensis (Московская область) Moscua (Москва)
21 Regio Murmanica seu Murmanensis (Мурманская область) Romana (ad Murmanum) (Мурманск)
22 Regio Novogardiensis Inferior seu Nizhegorodensis (Нижегородская область) Novogardia Inferior (Нижний Новгород)
23 Regio Novogardiensis (Новгородская область) Novogardia Magna (Великий Новгород)
24 Regio Novosibirscensis seu Novosibirskensis (Новосибирская область) Novosibirscum seu Novosibirsk (Новосибирск)
25 Regio Omensis seu Omskensis (Омская область) Omium seu Omsk (Омск)
26 Regio Orenburgensis (Оренбургская область) Orenburgum (Оренбург)
27 Regio Orelensis (Орловская область) Orela seu Orel (Орёл)
28 Regio Pensensis (Пензенская область) Pensa (Пенза)
29 Regio Pscoviensis (Псковская область) Pscovia (Псков)
30 Regio Rostoviensis (Ростовская область) Rostovia ad Tanaim (Ростов-на-Дону)
31 Regio Resaniensis (Рязанская область) Resania (Рязань)
32 Regio Sachalinensis (Сахалинская область) Južno-Sachalinsk (Южно-Сахалинск)
33 Regio Samarensis (Самарская область) Samara (Самара)
34 Regio Saratoviensis (Саратовская область) Saratovia (Саратов)
35 Regio Smolenscensis (Смоленская область) Smolenscum (Смоленск)
36 Regio Sverdlovskensis (Свердловская область) Catharinopolis (Екатеринбург), olim Sverdlovsk (Свердловск)
37 Regio Tamboviensis (Тамбовская область) Tambovia (Тамбов)
38 Regio Tomensis seu Tomskensis (Томская область) Tomium seu Tomsk (Томск)
39 Regio Tulensis (Тульская область) Tula (Тула)
40 Regio Tueriensis (Тверская область) Tueria (Тверь)
41 Regio Tumenensis (Тюменская область) Tumenum (Тюмень)
42 Regio Ulianovskensis (Ульяновская область) Ulianovsk (Ульяновск)
43 Regio Volodimiriensis seu Vladimirensis (Владимирская область) Volodimiria seu Vladimir (Владимир)
44 Regio Volgogradensis (Волгоградская область) Volgogradum (Волгоград)
45 Regio Vologdensis (Вологодская область) Vologda (Вологда)
46 Regio Voronegiensis (Воронежская область) Voronegia (Воронеж)
47 Regio Iaroslaviensis (Ярославская область) Iaroslavia (Ярославль)

Regio autonoma[recensere | fontem recensere]

600x

Sola regio autonoma (автономная область) Russiae est:

Nomen Caput
Regio autonoma Iudaica (Еврейская автономная область) Birobidžan (Биробиджан)

Districtus autonomi[recensere | fontem recensere]

600x

Quattuor districtus vel circuli (округа, in nominativo singulari округ, tr. okrug) autonomi Russiae sunt:

Numeri (in tabula) Nomina Capita
1 Districtus autonomus Tschucoticus (Чукотский автономный округ) Anadyr (Анадырь)
2 Districtus autonomus Chanty-MansicusIugra (Ханты-Мансийский автономный округ – Югра), pars regionis Tumenensis Chanty-Mansijsk (Ханты-Мансийск)
3 Districtus autonomus Neneticus (Ненецкий автономный округ), pars regionis Archangelopolitanae Nar'jan-Mar (Нарьян-Мар)
4 Districtus autonomus Iamalo-Neneticus (Ямало-Ненецкий автономный округ), pars regionis Tumenensis Salechardum (Салехард)

Urbes dignitatis foederalis[recensere | fontem recensere]

600x

Urbes dignitatis foederalis (города федерального значения) Russiae sunt:

1. Moscua (Москва);

2. Petropolis (Санкт-Петербург);

3. Sebastopolis (Севастополь)[1].

Districtus foederales Russiae[recensere | fontem recensere]

Subiecta Foederationis Russicae inclusa sunt in octo districtus seu circulos vel pagos (in nominativo plurali округа, tr. okruga, in nominativo singulari округ, tr. okrug) foederales:

Districtus foederales Russiae

Nomina Capita
Districtus foederalis Centralis (Центральный федеральный округ) Moscua (Москва)
Districtus foederalis Extremorientalis (Дальневосточный федеральный округ) Chabarovsk (Хабаровск)
Districtus foederalis Meridianus (Южный федеральный округ) Rostovia ad Tanaim (Ростов-на-Дону)
Districtus foederalis Septentrio-Caucasicus (Северо-Кавказский федеральный округ) Piatigorsk (Пятигорск)
Districtus foederalis Septentrio-Occidentalis (Северо-западный федеральный округ) Petropolis (Санкт-Петербург)
Districtus foederalis Sibericus seu Sibiricus (Сибирский федеральный округ) Novosibirscum (Новосибирск)
Districtus foederalis Subvolgensis (Приволжский федеральный округ) Novogardia Inferior (Нижний Новгород)
Districtus foederalis Uralensis (Уральский федеральный округ) Catharinopolis (Екатеринбург)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Cum res publica Crimaea et Sebastopolis urbs a 1821 Martii anni 2014 a Foederatione Russica ut subiecta eius acceptae sunt,[1] Ucraina adiunctionem earum ad Russiam illegalem esse declarat, ut partes suas eas aestimans (quod a multis terris mundi sustinetur).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]