Kuma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Kuma
Longitudo 802 chm
Moles decussis 12 /s
Area ex qua aqua affluit 33 500 chm²
Principium Iugum Scopulosum[1]
Ostium Mare Caspium
Regio Karaczaevo-Circassia,
Territorium Stauropolitanum,
Calmuccia, Daghestania

Kuma[2] (Russice Кума, Cabardino-Circassice Гум, Abassinice Гвым, Tsetsenice ГӀум-хи, Karaczaevo-Balcarice Къум, Cumucice Кум), antiquitus Udon[3], est flumen in Russia.

In declivibus septentrionalibus iugi Scopulosi[1] Caucasici incipit; Karaczaevo-Circassiae fontes Kumae sitae sunt. 802 chm longitudinis est. In territorio Stauropolitano, Calmuccia et Daghestania per depressionem Kumo-Manyczensem trans loca minime aquosa fluit et tributariis magnis caret. Per confinium Calmucciae et Daghestaniae fluit. Prope Neftekumsk urbem in multos ramos deltae dividitur, quorum plures ad mare non perveniunt et in harenis perduntur, sed nonnulli in mare Caspium influunt. Urbes Aquae Medicatae, Zelenokumsk, Budennovsk ad Kumam stant. Interdum confinium Europae et Asiae Kuma habetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Скалистый хребет.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Кума.
  3. Graece Οὔδων, ν. Ptolemaei Geographia V 9, 12; cf. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 500.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 44°45′14″N 46°59′38″E, 43°49′44″N 42°6′19″E, 44°48′36″N 46°54′2″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия