Lingua Abassinica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Abassinica
Taxinomia:
Locutores: c. 50 000
Sigla: 1 , 2 , 3 abq
Status publicus
Officialis Karaczaevo-Circassia
Privata Turcia, Russia
Litterae: Litterae Abassinicae
Scriptura: Cyrillica (Abassinica)
Procuratio: nulla
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Abassinica[1] vel Abazinica (Abassinice: Абаза бызшва, Abaza byzšva) est lingua Caucasica Boreoccidentalis, qua praesertim loquuntur Abassini. Karaczaevo-Circassiae quinque linguarum officialium una est, ubi circa 38 000 ea loquuntur. Praeterea, circa 10 milia Abassinorum diasporae in Turcia loquuntur. Linguae Abasgicae proxima est.

Scriptura[recensere | fontem recensere]

Saeculo XIX scriptura Arabica uti temptabat; anno 1932 abecedarium Abassinicum litteris Latinis compositum est et anno 1938 Latinizatione finita abecedarium hodiernum litteris Cyrillicis utens institutum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]