Latinitas nondum censa

Hypanis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hypanis (Cubanus)
Flumen Hypanis Crasnodariae in urbe
Longitudo 870 km
Altitudo principii 1339 m
Moles decussis Crasnodariae 425 /s
Area ex qua aqua affluit 57 900 km²
Principium prope Elbrus
Ostium Palus Maeotis
Regio Cubania in Russia
Haec pagina de flumine, in Russia locato, explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Hypanis" appellatur, vide Hypanis (discretiva).

Hypanis[1][2] (Graece antiqua ‛Ύπανις) seu Vardanus[3] vel Anticaeta,[4] nunc autem Cubanus,[5] vulgo Cuban[4] seu Kuban[2] (Russice Кубань, Caratschai-Balcarice Къобан, Cabardino-Circassice Псыжь, Adygice Псыжъ) nominatur, flumen est in Caucaso boreali Russico.

Hypanis fluvius cum accolis suis

Prope Montem Elbrus confluxu fluminum Ullukam et Utschkulan oritur, 870 chiliometra per res publicas Caratschai-Circassiam et Adygeiam territoriaque Stauropolitanum et Crasnodarianum Foederationis Russicae patet, plus quam 14 milia accolas accipiens, et in Paludem Maeotidem prope Temrucum urbem se effundit, delta formans (quae ad saeculum undevicesimum alveum principalem in Pontum Euxinum influentem habebat). Regio historica, per quam fluit, secundum fluvium Cubania (Cuban, Kuban) appellatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hypanim spectant.