Lingua Cabardino-Circassica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Cabardino-Circassica
Адыгэбзэ
Taxinomia:
Locutores: 515 672 (2010)
Sigla: 1 , 2 kbd, 3 kbd
Status publicus
Officialis Cabardino-Balcaria, Karaczaevo-Circassia
Privata territorium Crasnodarianum, territorium Stauropolitanum
Litterae: Cyrillica
Scriptura: Cabardinica
Procuratio:


Lingua Cabardinica[1] vel Circassica'[2] vel Cabardino-Circassica (ipso vulgo Адыгэбзэ, Adygèbzè) est lingua Caucasica Boreoccidentalis, qua loquuntur Cabardini et Circassi. In Cabardino-Balcaria et Karaczaevo-Circassia lingua officialis est, ubi plus quam 515 672 homines ea loquuntur. Praeterea Cabardini et Circassi territorium Crasnodarianum et territorium Stauropolitanum et Mozdocensem circulum Alaniae incolunt. Saeculo undevicesimo interdum litteris Arabicis Cabardini scripserunt. Anno 1924 scriptura Cabardino-Circassica e litteris Latinis elaborata est, et post 1936 litteris Cyrillicis Cabardini et Circassi utuntur.

Linguae Adygeicae Cabardinica tam propinqua est, ut interdum ambae dialectus linguae unius Circassicae habeantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. binomina Moschus cabardinicus, Galanthus cabardinicus, Erinaceus cabardinicus, Talpa levantis cabardinicus etc. Cf. de nomine ei publivae Cabardino-Balcariae.
  2. Cf. de nomine populi Circassorumet rei publicae Karaczaevo-Circassiae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John Colarusso, The Grammar Of The Kabardian Language, University of Calgary Press, Canada, 1992 (Anglice)
  • Абитов М. Л., Балкаров Б. Х. Грамматика Кабардино-Черкесского литературного языка, Изд-во Академии наук СССР, М., 1957(Russice)


Nexus externi[recensere | fontem recensere]