Latinitas nondum censa

Reservatum Teberdense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Introitus ad Reservatum Teberdense.
Belalakaya Mons in Reservato Teberdensi.

Reservatum Teberdense[1][2] (Russice Тебердинский заповедник, tr. Teberdinskij zapovednik), sive nunc plenior Reservatum publicum[2] naturae biosphaerae Teberdense (Russice Тебердинский государственный природный биосферный заповедник, tr. Teberdinskij gosudarstvennyj prirodnyj biosfernyj zapovednik), est reservatum naturale in occidentalibus regionis Caucasi clivis, praesertim in Karaczaevo districtu Caucasi Septentrionalis rei publicae Karaczaevo-Circassiae in Foederatione Russica situm. Anno 1935 reservatum loci, annoque 1936 reservatum naturale publicum conditum est, cui anno 1997 status reservati biosphaerici UNESCOani concessus est. Aream 112 606 hectaria nunc habens, divisum est in partes tres: maiorem (66 059 ha) ad fluxum superiorem Teberdae fluvii (accolae Hypanis) prope Teberdam urbem (ubi sedes administrativa reservati sita est), minorem (19 270 ha) prope Archyz oppidum, atque aream exploratoriam biosphaerae (27 277 ha).

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "(RUSSIA) Caucasus septentrionalis, reservatum Teberdense" in: Jiménez-Mejías P. & al. (2015) Taxonomic notes on some problematic Carex (Cyperaceae) names from SW Asia. Phytotaxa 219(2):183–189 ([1], [2]).
  2. 2.0 2.1 Abramov A. L., Abramov I. I. & Duda J. (1964) Ad floram caucasicam Heparicarum (Reservatum publicum Teberdense). Novitates systematicae plantarum non vascularium 1: 280-285 ([3], [4]).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Reservatum Teberdense spectant.