Iphigenia Aulidensis
Iphigenia Aulidensis (Graece Ἰφιγένεια ἐν Αὐλίδι) est tragoedia quam Euripides ante annum 406 a.C.n. scribere coepit quamque anno 405 a.C.n. Euripides filius docuit. Iam mortuo poeta, trilogia quam haec tragoedia cum Bacchis et Alcmeone efficiebat palmam rettulit. Fortasse igitur non omnia quae hodie legimus ab ipso Euripide scripta suntː certe critici hodierni imprimis in prologo et parodo et exodo mutationes suspicati sunt, nec inter se consentiunt. Non tantum filius, sed etiam actores et choragi, versus addere aut mutare potuerunt[1].
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Ex omni Graecia, bellatores Aulidem convenerant, unde Troiam navigare et Priami arcem expugnare volebant. At venti cessant et iamdiu in litore retinenturː tum Calchas vates consultus respondet nisi filiam regis Agamemnonis deae Artemidi immolassent secundos ventos a deis classi non impetraturos. Iphigeniae immolatae fabula Homero ignota erat. Quin etiam nescitur utrum quam filiam Agamemnonis Iphianassam ille appellat[2] revera eadem sit atque Iphigenia. Haec fabula primum in Cypriis carminibus orta, deinde indignanter ab Aeschylo memorata, ab ipso Euripide per heroidem Iphigeniae in Tauris narrata est[3]. Mutavit in hac ultima tragoedia fabulam quam ipse narraveratː non enim Ulixes virginem ex Argo Aulidem ducit sed ipsa Clytaemnestra cum ea venit. Ita poeta cruciatus matris, filiae patrisque describere potest. Mors voluntaria Iphigeniae quoque nova erat, in traditionibus anterioribus ad sacrificium vi trahebatur. Tempore quo civitates Graecae iamdiu diuturno bello se invicem lacerabant atque auro Persarum vincebant Lacedaemonii, Euripidis herois communitatem Graecorum extollebat et barbaris opponebat[4].
Personae
[recensere | fontem recensere]- Agamemnon
- Clytaemnestra
- Senex, Clytaemnestrae servus
- Menelaus
- Iphigenia
- Achilles
- Nuntius
- Chorus puellarum Chalcidensium
- Orestes adhuc infans est persona muta.
Actio Aulide in ora maritima Boeotiae agitur. Spectatores tabernaculum Agamemnonis vident.
Summarium
[recensere | fontem recensere]- Prologusː Agamemnonem litterarum paenitet quas uxori scripsit et quibus filiam Iphigeniam Aulidem arcessebat specie ad Achillis matrimonium, revera ad eam Artemidi immolandam ut ventos classi Graecae secundos dei darent. Novam epistulam priora praecepta abrogantem signavit et eam fido servo uxoris suae mandavit qui eam Argum portaret.
- Parodosː chorus exercitum Graecorum celebrat duces et populos enumerans ut Homerus in catalogo navium fecerat. Quattuor strophae et quattuor antistrophae (ob insolitam longitudinem genuinus quibusdam non visus est).
- Primum episodiumː Menelaus epistulam eripit et sigillum frangit. Mox fratrem increpat et ei obicit quod ambitiose dux esse voluerat et statim factus fidem rupisset et honoris dignitatem prodidisset. Agamemnon respondet nulla re alia nisi uxoris malae desiderio et voluptatum turpium cupiditate instigari Menelaum. Iurgia fratrum intermittit miles et nuntiat Clytaemnestrae et Iphigeniae adventum. Omni spe deiectus Agamemnon gemit. Simul lacrimarum eius impatiens Menelaus sententiam mutat et fratrem miseratur negatque virginem propinquam pro scorto immolandam esse. At rex Agamemnon aliter iam fieri non posse perspicit.
- Primum stasimonː chorus calamitates e nimio amore nascentes cantat et fabulam Paridis tres deas iudicantis memorat.
- Secundum episodiumː tragicus dialogus inter Iphigeniam gaudentem patremque blande adloquentem et Agamemnonem secreto horrentem et veritatem celantem. Uxori Clytaemnestrae persuadere frustra conatur ut Argum rediret nec nuptiis adesse vellet.
- Secundum stasimonː chorus futuras Troianorum miserias cantat.
- Tertium episodiumː Achilli Agamemnonem quaerenti forte occurrit Clytaemnestra et eum ut generum salutat. Nec quicquam e dictis intellegit heros Thessalus. Igitur servus qui Agamemnonis epistulam dominae suae adlaturus erat intervenit et omnem machinationem detegit. Clytaemnestra maesta et pavens suppliciter Achillem orat ne sineret nomine suo talis necis participem fieri. Qui pollicetur si necesse foret puellae succursurum.
- Tertium stasimonː chorus Thetidis et Pelei nuptias celebrat atque "nuptiis" miserae Iphigeniae opponit.
- Quartum episodiumː Clytaemnestra et Iphigenia Agamemnonem frustra precantur qui primum mentiri pergere voluerat ac mox fugit. Agamemnone profecto Achilles a commilitonibus vi repulsus ad feminas accurrit et pugnam solus contra omnes committere cupit. Tum vero novum consilium capit Iphigeniaː gloriose[5] pro patria[6] ei mori placuit, totius Graeciae oculis in se conversis[7]ː ita optimam memoriam sui posteritati mandaturam[8]. Invitus consentit Achilles ita ut altari polliceretur adstare, si sententiam mutaret succursurum (iam enim tam generosae puellae matrimonium cupit). Postremo Iphigenia matrem valere pathetice dicit.
- Quartum stasimonː preces chori ad Artemidem.
- Exodosː servus e sacrificio redux Clytaemnestrae narrat quomodo in altari cerva in loco Iphigeniae moriens subito visa sit; puellam apud deos nunc habitare credere non dubitat. Quam fabulam iam secutus erat Euripides in priore tragoedia (Iphigenia in Tauris[9]) ubi filia Agamemnonis, Dianae sacerdos facta, in litore barbaro fratrem Orestem et eius amicum Pyladem captivos adgnoscebat.
De posteritate
[recensere | fontem recensere]Diu placuit illa tragoedia ut indicat numerus papyrorum repertorum e quibus unum fragmentum Lugduni Batavorum hodie servatum[10] musicam quoque notat. Poetae comici ad versus nonnullos alluserunt et Plutarchus octies in operibus suis locos quosdam rettulit. Quin etiam poeta Latinus Ennius tragoediam Iphigenia inscriptam et hodie deperditam ad Euripidis imitationem conscripsit[11]. Scalptores quoque et pictores saepe ex illa fabula argumenta sumpserunt. Hodieque qui linguae Graecae antiquae student hanc tragoediam in scholis saepe legunt.
Hodiernis temporibus praeclara est Iphigénie Iohannis Racine (1674),[12] qui nonnullis locis fabulam Euripidis e Graeco Francogallice vertebat. Iam ante eum in Francia Ioannes de Rotrou Iphigénie in theatro docuerat (1640)[13]. Multae fabulae cantatae idem argumentum explicaruntː notissima est Iphigénie en Aulide Christophori Willibaldi Glück (1774)[14]. Ante Glück memoratu dignus est Dominicus Scarlatti (1714)[15], post eum Ludovicus Cherubini (1788) et multi alii. Inter pictores memorandi sunt Giambattista Tiepolo[16] et Iacobo Ludovico David.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Denys L. Page, Actors' Interpolations in Greek Tragedy, studied with special reference to Euripides' Iphigeneia in Aulis., Oxford, Clarendon Press, 1934. Recensio critica.
- ↑ Ilias IX.145 et 287.
- ↑ Prologus, versus 1-34 et iterum lyrice 200-220.
- ↑ Versus 1400-1ː βαρβάρων δ᾽ Ἕλληνας ἄρχειν εἰκός, ἀλλ᾽ οὐ βαρβάρους, μῆτερ, Ἑλλήνων: τὸ μὲν γὰρ δοῦλον, οἳ δ᾽ ἐλεύθεροι = Barbaris Graecos imperare aequum est, non barbaros, mater, Graecisː alteri enim servitium, alteri homines liberi sunt.
- ↑ Versus 1375/6ː κατθανεῖν μέν μοι δέδοκται: τοῦτο δ᾽ αὐτὸ βούλομαι εὐκλεῶς πρᾶξαι, παρεῖσά γ᾽ ἐκποδὼν τὸ δυσγενές = Mori placuitː hoc ipsum gloriose facere volo, omissa omni socordia. Et versus 1383/4ː καί μου κλέος, Ἑλλάδ᾽ ὡς ἠλευθέρωσα, μακάριον γενήσεται = mea fama, ut Graeciae liberatricis, beata fiet. Multo aliter paucis ante versibus (1251-2) dicebatː μαίνεται δ᾽ ὃς εὔχεται θανεῖν. κακῶς ζῆν κρεῖσσον ἢ καλῶς θανεῖν = Insanit qui mori optat. Misere vivere potius est quam pulchre mori.
- ↑ Versus 1397ː δίδωμι σῶμα τοὐμὸν Ἑλλάδι = meum corpus Helladi dono. Et 1386 (verba Iphigeniae ad Clytaemnestram)ː πᾶσι γάρ μ᾽ Ἕλλησι κοινὸν ἔτεκες, οὐχὶ σοὶ μόνῃ = Omnibus Graecis enim communem me peperisti, non tibi solum.
- ↑ Versus 1378ː εἰς ἔμ᾽ Ἑλλὰς ἡ μεγίστη πᾶσα νῦν ἀποβλέπει = me circumspicit tota Graecia maxima.
- ↑ Versus 1398/9ː ταῦτα γὰρ μνημεῖά μου διὰ μακροῦ = haec sunt monumenta mei ad longum tempus.
- ↑ Versus 28-30.
- ↑ Pap. 510. (III saec. a.C.n.).
- ↑ Cicero, De republica I.30. cf. Ziegler, "Zur Iphigenia des Ennius", Hermes, 1957ː495-501.
- ↑ Textus
- ↑ Textus
- ↑ Libelli textus.
- ↑ Synopsis.
- ↑ Iphigeniae sacrificium.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Susanne Aretz, Die Opferung der Iphigeneia in Aulis. Die Rezeption des Mythos in antiken und modernen Dramen. Stuttgart, B.G. Teubner, 1999 (Beiträge zur Altertumskunde 131). Recensio critica. Altera recensio critica
- Dina Bacalexi, "Personal, paternal, patriotic: the threefold sacrifice of Iphigenia in Euripides' Iphigenia in Aulis", Humanitas, 2016ː 51-76
- Federico Condello,"Una nuova ricerca sul prologo dell’Ifigenia in Aulide", Exemplaria Classica, XIX, 2015, 177-192
- Nuala Distilo, Il prologo dell'Ifigenia in Aulide di Euripide : problemi di attribuzione e tradizione testuale euripidea, Tübingen, 2013.
- Viktor Frey, "Betrachtungen zu Euripides' aulischer Iphigenie", Museum Helveticum; 1947ː 39-51
- Frederic A. Hall, "A Comparison of the "Iphigenias" of Euripides, Goethe, and Racine", The Classical Journal, 1914ː 371-384
- Jean Irigoin, "Le prologue et la parodos d'Iphigénie à Aulis", Revue des Études Grecques, 1988ː 240-252
- François Jouan, "Iphigénie à Aulis, V. 1-11", Revue des Études Grecques, 1983ː 49-63
- "Le rassemblement d’Aulis et le sacrifice d’Iphigénie" in Euripide et les légendes des chants cypriens, les Belles Lettres, 1966ː 257-298.
- Jacques Jouanna, "Euripide, Iphigénie à Aulis, v. 694 et v. 421", Revue des Études Grecques, 1988ː 515-525
- Lilly Kahil, "Le sacrifice d'Iphigénie", Mélanges de l'école française de Rome, 1991ː 183-196
- Παύλος Πιπεριάς (Paulus Piperias), Ευριπίδη Ιφιγένεια η εν Αυλίδι: Εσωκειμενικές διδασκαλίες και η απόδοσή τους επί σκηνής, ΙΩΑΝΝΙΝΑ, 2020
- Virginie Leroux, "Les premières traductions de l'Iphigénie à Aulis d'Euripide, d'Érasme à Thomas Sébillet", Renaissance et Réforme. 2017ː 243-263
- P. Roussel, "Le rôle d'Achille dans l'Iphigénie à Aulis", Revue des Études Grecques, 1915ː 234-250
- Naomi Weiss, “The Antiphonal Ending Of Euripides’ Iphigenia in Aulis (1475–1532).” Classical Philology, 2014: 119–129.
- Chandima S. M. Wickramasinghe, "Grief and Stress Communication and Management in Euripides' Iphigenia in Aulis", Knowex Journal of Social Science, 2020ː 1-12.