Anselmus Feuerbach

E Vicipaedia
Wikidata Anselmus Feuerbach
Res apud Vicidata repertae:
Anselmus Feuerbach: imago
Anselmus Feuerbach: imago
Anselmus Feuerbach: subscriptio
Anselmus Feuerbach: subscriptio
Nativitas: 12 Septembris 1829; Spira
Obitus: 4 Ianuarii 1880; Venetiae
Patria: Regnum Bavariae

Familia

Genitores: Iosephus Anselmus Feuerbach; Amalie Feuerbach

Memoria

Sepultura: Johannisfriedhof

Anselmus Feuerbach (natus Spirae die 12 Septembris 1829 et mortuus Venetiis 4 Ianuarii 1880) fuit pictor Germanicus more Neoclassicismo. Avus eius fuit Petrus Ioannes Anselmus de Feuerbach, iurisprudentiae peritus, cui filius Ludovicus Andreas Feuerbach philosophus summus.

Celeberrima sunt opera Amazonomachiae et Convivium Platonicum. Post mortem Anselm amicus Ioannes Brahms musicam Nänie (op. 82) composuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Domus Spirensis ubi cunae Anselmi fuerunt
Expugnatio castrorum Germanicorum

Postquam in schola Friburgi ingenium artis magis magisque evenit, anno 1845 biennium Dusseldorpium iit ad Gulielmum de Schadow et Alfredum Rethel sequendos. Notiones alterius (Rethel) Anselmo magis convenisse videntur. Tempore brevi apud parentes peracto post annum 1848 Monacum contendit ubi in initio a Carolo Rahl ligatus est. Sed iam tunc Feuerbach partes a coloribus agendas firmare voluit itaque annus 1850 Antverpia atque annus 1851 Lutetia eum viderunt: in Franciae capite pictorum magnorum opera inspiciens laboratorium Thomae Couture appetivit de quo olim dixit se inspirationem technicam maximam nactum esse. Revera tabulae duae Hafis in der Schenke et Der Tod Pietro Aretinos genus pingendi Thomae Couture olebant necnon Venetianorum exemplum iam annuntiabant. Quibuscum ligamina postea angustiora facta sunt, ut infra legitur.

Anno 1854 Caroli Hesychiam reversus pecunias Italiae visendae necessarias obtinuit. Ex anno 1855 primo Venetias adiit (ubi Titiani Ascensionem imitabatur) et Florentiam et Romam. Operibus Michaelis Angeli et Raphaelis Sanctii visis rationem creandi sibi propriam paulatim invenit. Feuerbach enim generis historici magnitudinem dignitatemque cum coloribus Venetianis uberrimis coniungere temptaturus erat. Quod eum fefellit atque in errorem induxit propter tonos canos luminibus immixtos, ut effectus bonus in spectatoribus minueretur atque disputationes de arte eius per annos plures inflammarentur. Talia autem melancholico artifici minime placuerunt, ut in dies passio eius augeretur. Romae - ibi annis inter 1857 et 1872 commorabatur - tempus maxime felix habuit sub tutela comitis de Schack maecenatis atque emptoris.

Tum confecta sunt opera haec: Dante und die edlen Frauen in Ravenna (1858), Francesca da Rimini und Paolo Malatesta, Laura und Petrarca, Hafis am Brunnen, Pieta (1863), Idyll aus Tivoli, Belauschtes Kinderkonzert, Mutterglück (in fine citabantur sic dictae "imagines infantiles"). Praeter formam classicam Romanticismus quoque transmittitur: postea autem colorismus modernus paulo repulsus in rebus antiquis plastice pingendis vicit. Cui exemplo se maxime appropinquavit in pingendo opere praetitulato Iphigenia (1871, in pinacotheca Stuttgardiensi), quippe quod unio perfecta classici cum romantico habeatur. Idem valet pro tabula quadrata Gastmahl des Plato (1873, Berolini).

Minus bona autem ob compositionem non congruentem et expressionem figurarum nimiam haec: Amazonenschlacht, Das Urteil des Paris, Medea zur Flucht gerüstet (Monaci).

Feuerbach docens in Alma Matre[recensere | fontem recensere]

Convivii Platonici versio altera

Anno 1873 creatus est professor in academia Vindobonensi ubi ei aula universitaria picturis renovanda erat. Proh dolor imago principalis de Titanorum casu tantummodo conficere potuit. Alia secundum ideas eius concinnabant pictores Christianus Griepenkerl et Henricus Tentschert et ecce, anno 1892 cuncta in situ in aulae maximae tecto affigi potuerunt.

Ingenium summum Feuerbachianum disciplinis repugnabat, ut iam anno 1876 dimissionem a cathedris universitariis petivit. Annis novissimis opus quoddam pro tribunali magno Norimbergensi fecit, de ovatione Ludovici Bavarici una cum Titanorum casu. Cum id criticis multis odio esset, aegritudo artificis nostri sensim gravescebat. Opus eius ultimum Ein Konzert Berolini inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Herbert Eulenberg: Die Familie Feuerbach in Bildnissen. J. Engelhorns Nachf., Stuttgardiae 1924.
  • Henriette Feuerbach (ed.): Ein Vermächtnis von Anselm Feuerbach. Propyläen-Verlag, Berolini 1924
  • Herbert Eulenberg: Nanna und Feuerbach Wahn und Wirklichkeit. Verlag der Greif 1946.
  • Jürgen Ecker: Anselm Feuerbach. Leben und Werk, Kritischer Katalog der Gemälde, Ölskizzen und Ölstudien. Hirmer, Monaci 1991, ISBN 3-7774-5510-5.
  • Daniel Kupper: Anselm Feuerbachs „Vermächtnis“. Die originalen Aufzeichnungen. Deutscher Verlag für Kunstwissenschaft, Berolini 1992, ISBN 3-87157-152-0.
  • Daniel Kupper: Anselm Feuerbach. Rowohlt, Reinbek 1993, ISBN 3-499-50499-5.
  • Mira Hofmann (red.): Anselm Feuerbach. Hatje-Cantz, Ostfildern-Ruit 2002, ISBN 3-7757-9116-7 (catalogus expositionis cuiusdam).
  • Achim Kuch: Zum Dionysischen in Anselm Feuerbachs „Das Gastmahl des Plato“ – zugleich der Versuch einer Reinterpretation. In: Stadtverwaltung Speyer (ed.): Zum 175. Geburtstag von Anselm Feuerbach (1829–1880). Schriftenreihe der Stadt Speyer, 15, Spirae 2006, ISSN 0175-7954, p. 92–114.
  • Hermann Glase, Rainer Lindenmann, Max Ackermann (Hrsg.): Die Feuerbachs – Eine deutsche Familie im 19. Jahrhundert. Schrenk Verlag, Gunzenhausen 2006, ISBN 3-924270-46-5.
  • Karl Günther Zelle: Zur Ikonographie von Anselm Feuerbachs „Medea“. In: Zeitschrift für Kunstgeschichte 70 (2007), p. 113–120.
  • Ekkehard Mai: Anselm Feuerbach (1829–1880). Ein Jahrhundertleben, Böhlau Verlag, Agrippinae/Vimariae/Vindobonae 2017, ISBN 978-3-412-50580-6.
  • Karl Werner:  "Feuerbach, Anselm", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 48 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1904), p. 524–533.
  • Irmgard Wirth: Feuerbach, Anselm. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 5, Duncker & Humblot, Berlin 1961, S. 111–113 (Digitalisat).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]