Amboina

E Vicipaedia
Amboina urbs anno 2010,

Amboina[1], vulgo Ambon, est parva Indonesiae insula prope Ceramiam maiorem sita. Una ex insulis Moluccarum est. Mare Bandanum litora Amboinae alluit.

Area insulae est 775 chm2. Incolarum circa 360 milia habet.

Maxima insulae urbs idem nomen habet.

Insulae Ceramia, Amboina (coloris aurei), et Buru (tabula Batava circa annum 1651 facta; septentrio in tabula deorsum est).

Historia[recensere | fontem recensere]

Per Amboinam itinera mercatoria nucis moschatae ab insulis Bandanis et caryophylli ducebat; a Lusitanis anno 1513 Amboina capta est, a Batavis anno 1605. Hic caput Societatis Indiae Orientalis situm erat, donec Batavia urbs (quae nunc Iakarta nominatur) anno 1619 condita est. Anno 1623, Batavi coloniam Britannicam in insula destruxerunt et incolas ceciderunt, de qua caede Ioannes Dryden Amboinam tragoediam composuit. Herbarium Amboinense Georgius Everardus Rumphius saeculo sexto decimo exeunte composuit.

Post Bellum Orbis terrarum alterum anno 1950 Amboina caput Rei publicae Moluccarum Australium Christianae ad tempus erat, quae res publica in Indonesiam Musulmanam includi nolebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 3°39′34″S 128°10′11″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Encyclopædia Britannica