Insulae Sundanae minores

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia
Tabula Insularum Sundanarum minorum.

Insulae Sundanae minores[1] (Indonesice Kepalauan Nusa Tenggara) sunt insulae Indonesiae (praeter partem Timoriae, ubi Timoria Orientalis sita est). Insulae Sundanae minores sunt pars insularum Sundanarum. Area insularum tota est 87 000 chiliometrorum quadratorum; incolarum circa 14 000 milia habent.

Insulae Sundanae minores catenam format, ab occidente ad orientem extensam; maiores huius catenae insulae sunt Balya, Lombok, Sumbava, Komodo et Flores, quas permultae insulae minores circumiacent (quarum Palu'e ad Sumbavam septentrionem versus sita nominanda est). Alia minorum insularum Sundanarum pars arcum sui generis componunt. Insulae huius arcus, meridiem versus ab catena principali iacentis, sunt Sumba, Savu et Timoria.

Maria Iavanicum, Floresianum, et Bandanum litora septentrionalia, Oceanus Indicus, et maria Savuense et Timorense meridiana insularum Sundanarum minorum litora alluunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 10°9′49″S 123°35′25″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica