Jump to content

Tidor

E Vicipaedia
Sultani Tidorensis palatium saeculo XIX ineunte.

Tidor[1], vulgo Tidore, est insula Indonesiae prope Halmaheram et Ternatam sita. Una ex insularum Moluccarum est. Mare Moluccense litora Ternatae alluit.

Area insulae 116 chm2 est. Incolarum circa 80 milia habet.

Urbs insulae maxima Soasio est.

Sultanatus Tidoris antiquus multas terras possidebat; caryophyllum hic producebatur, et eius mercatus moderandi causa multa bella gerebantur. Hispani Tidorem adiuvabant, Batavi Ternatam; solum Indonesia liberata et unita post Bellum orbis terrarum alterum sultanatus desiit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 0°41′11″N 127°24′39″E • GeoNames • Global Volcanism Program • Store norske Lexikon