Halmahera

E Vicipaedia
Ibu, mons ignifer Halmaherae.

Halmahera[1], quod Indonesice 'Terra Magna' significat, est insula Indonesiae, maxima ex Insulis Moluccensibus. Mare Moluccense eius litora occidentalia alluit, mare Ceramense australia.

Area insulae 17 780 chm2 est. Incolarum circia 170 milia habet, qui partim linguis Papuanis (in septentrionali insulae regione), partim Austronesianis loquuntur.

Halmaherae incolae diu sultanis Ternatae et Tidoris, insularum parvarum prope sitarum, parebant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 0°44′8″N 127°57′5″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Encyclopædia Britannica