Bomba

E Vicipaedia
Aeroplanum insectatorium bombam demittit.

Bomba seu pyrobolus[1] est machina bellica, quae displodendo potentissimam energiae undam emittit, vicinaque omnia delet. Fieri solent ex vasibus, quae materia displosiva implentur. Bombae aut ex aëre deici possunt, aut in locis publicis abderi.

De etymologia bombae[recensere | fontem recensere]

Bomba 'globus ignivomus; pyrobolus' est verbum ductum a rauci et gravis soni (sicut fremitus aut murmuris) imitatione humana voce facta. Apud antiquos hic sonus appellabatur bombus, qui fere idem [βόμβος] apud Graecos sonabat; cf. "[apes] intus faciunt bombum" (Varro, Rust. 3.32); διὰ τὴν βαρύτητα τῆς φωνῆς βόμβος τις ἐν τῷ οἰκήματι γιγνόμενος ἀσαφῆ ἐποίει τὰ λεγόμενα ('propter gravitatem vocis quidam bombus [i.e. fremitus] in conclavi factus ea quae dicebantur obscurabat') (Plato in Protagora 316a).

Medio aevo, bombus etiam idem significabat ac pila incendiaria (Francogallice bombe); cf. "Hic Tibertus dux Bombi fulmine in ulna sauciatur" (anno 1452).[2] Apud scriptores mediaevales etiam petrabuli species bombarda appellabatur; cf. Du Cange: "BOMBARDA, Petrariæ, seu λιθοϐόλου species, quatiendis urbium aut castrorum mœnibus, a fremitu et sono quem edit, qui Græc. βόμϐος, Lat. Bombus, dicta [. . .]", et sunt etiam verba derivativa, sicut bombardare, bombardarius, bombardula, etc. Itaque bombus 'pila incendiaria', nec non bombarda, a sono quem emittunt (bombus 'fremitus') per metonymiam ducuntur. (A sono per metonymiam ad soni fontem, sicut cuculus a cuculando, et κόκκυξ a κόκκυ sonando [κοκκύζω 'cuculo'].)

Vocabulum sane recentissimum est bomba, quae a Gallico bombe mutuata et ad speciem Latinam redacta esse videtur.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bomba anno 1942 deiecta ab aëronavi Iaponica in navi Enterprise dissilit.
  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (Helsinki: WSOY, 2001); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed.secunda (Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009); Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).; Epistula Leonina 242 (2021).
  2. Du Cange, s.v. Bombus2.
  3. Morgan (s.v. ".bmb bomb") false indicat bombam apud Apini Glossarium (1728) inveniri.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Glossaria
  • M. Sigis. Iac. Apini . . . Glossarium nouum ad aeui huius statum adornatum. Apud Ioa. Georg. Lochnerum, 1728.
  • Du Cange et al., Glossarium. mediae et infimae Latinitatis. Niort: Favre, 1883-1887.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad bombas spectant.