Hilla calens
Jump to navigation
Jump to search

Cibus promptus Civitatum Foederatarum: Hilla calens (Hot dog), pastillo e cepis salgamisque de cucumeribus concisis necnon embammate Magonico suffarcinato
Hilla calens[1] est cibus Americanus populo gratissimus, urbi Novi Eboraci in Civitatibus Foederatis circa annum 1870 ortus. Qui cibus constat ex pastillo tenue tomaculo farto, saepe cum sinapi, liquamine e lycopersicis, caepis, brassica condita. Et saepe alia addidamenta quoque componentur, sicut fabas assatas, embamma e capsicis, et caseus liquefactus.

Gastronomia Chicaginensis: Hilla calens modo Chicaginensi (Chicago-style hot dog) cum cucumere condito, appositis patatarum frustulis ex adipe anatina frictis
Quamquam Anglice nomen est hot dog, quod canem calidum significat, tomaculum nihil caninum continet. Pleraque tomacula e carne pullina seu bubula seu gallopavonina fiunt; et nonnulla generis vegetariani carne omnino carent.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X
Nexus interni
![]() |
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |