Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pastillum Hamburgense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cibus promptus Canadensis: Pastillum Hamburgense, holeribus solitis suffarcinatum, cum patatis frictis et potione carbonica apud Burger King Mississauga in urbe comedendum

Pastillum Hamburgense[1][2], Anglice Hamburger est cibus promptus Americanus popularis, quem multi adfirmant circa annum 1870 primum creavisse. Constat e pastillo panis cui ofella bubula isiciata assa immittitur. Varia embammata (sinapi, liquamen e lycopersicis sive embamma Magonicum), holera cruda (lactucae folium, lycopersicorum ceparumque frusta), etiam salgama de cucumeribus sive anguriis suffarcinari solent. Pastilla Hamburgensia cum patatis frictis et potione carbonica saepe proponuntur.

Cibus promptus Civitatum Foederatarum: Bacon cheddar burger i.e. pastillum Hamburgense, frusto laridi frustoque casei Cheddarensis (sed suppositicii) suffarcinatum, annulis ceparum sectarum elixis impositis, Kansanopoli (?) apud Smashburger inlatum

Idem pastillum, si frustum casei in ofellam superimponitur, cheeseburger nominatur. Ipsa ofella Hamburger steak appellari solet.

Gastronomia Campensis in Nivata: pastillum autopyrum cui immittuntur ofella e carne bisontis Vyominensis, caseus Mozzarella, ficatum (anserinum aut anatinum?) sartagine suffitum, embammate e tuberis Petrocoriensibus, appositis batatis dulcibus frictis (Wyoming buffalo patty, whole wheat bun, Mozzarella, pan seared foie gras, black Perigord truffle sauce with a side of sweet potato fries) in popina ab Huberto Keller directa inlatum

Pastilla farta Hamburgensi similia in Civitates Foederatae necnon alibi recenter venditantur, exempli gratia pullina, porcina, gallopavonina. Vegetarianis proponitur Veggie burger ("pastillum oleraceum"), ofella de phaseolo seu cicere ex aromatibus confecta immissa.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Cf. "isicium Hamburgense" (Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009), quod nomen ad ofellam referre debet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John T. Edge, Hamburgers and Fries: An American Story. Novi Eboraci: Putnam, 2005. ISBN 0-399-15274-1
  • Ronald L. McDonald, The Complete Hamburger: The History of America's Favorite Sandwich. Carol Publishing Group, 1997. ISBN 9781559724074
  • Andrew F. Smith, Hamburger: A Global History. Londinii: Reaktion Books, 2008. ISBN 1-86189-390-6

Nexus interni